Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 43

[1] UNUS -a -um, genitivo unius, et derivatur a greco ena, quod latine dicitur unum, unde unus, quasi enus; et inde unicus -a -um, singularis, solus: unus ex multis dicitur, sed unicus solus est; itaque unus numeratur, unicus vero intra numerum fìnitur, item unus ad numerum pertinet, solus vero de multis intelligitur. [2] Item ab unus hec unitas -tis; et hec unio -nis, quidam lapis pretiosus, sic dictus quia tantum unus et numquam duo vel tres simul reperiantur; invenitur etiam unio pro stella et pro cepe; [3] et iste ablativus una ponitur adverbialiter, idest pariter vel insimul, et debet tunc accentari in fine. [4] Item ab unus unio -nis univi, et uno -as, idest congregare, coniungere, sed unare est congregare ita ut ex congregatis non efficiatur unum, sed unire est ita coniungere quod ex coniunctis efficiatur unum, quasi unum de duobus vel pluribus facete. [5] Et hinc unitus -a -um, unitio -nis, unitarius -a -um, congregativus. [6] Et componitur adunio -nis, counio -nis et similiter componitur aduno -as, coaduno -as, readuno -as, couno -as; unio et uno activa sunt cum suis compositis et producunt u. [7] Item ab unus ullus -a -um, aliquis, et inde uspiam et usquam, idest in aliquo loco, et componitur nuspiam et nusquam; [8] et nullus -a -um, et hinc nullo -as, nichilare, et componitur adnullo -as, debilitare, adnichilare, et sunt activa. [9] Item unus componitur uniformis -e, et unicolor, unanimis -e, unanimiter unanimitas, et unanimus -a -um, et unimodus -a -um; [10] et unicornis -ne, pro quodam animali quod supra distinximus; et hec unicuba -e, unius viri uxor, que et univira dicitur; et unifico -as, unde unificus -a -um.