Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 35

[1] ULCISCOR -eris, ultus, idest punire vel vindicare, unde ultor -ris, et hec ultrix, et declinatur sicut victrix, quod superius distinximus; [2] et ultus -a -um, quod sepe accipitur in passiva significatione, et componitur inultus -a -um, idest non ultus. [3] Et hec ulna -e: secundum quosdam est utriusque manus extensio, secundum alios bracchium vel cubitus, quod magis verum est quia grece olenos cubitus dicitur, unde hec ulna -e, [4] unde ulnula diminutivum, et ulnalis -le, et ulnarius -a -um, ad ulnam pertinens, et ulno -as, idest ulna mensurare.