Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 5

[1] VALEO -les -lui -litum, idest vigere, sanum esse vel posse, et pretium denotat, ut cum dicitur 'iste equus valet C marcas'. Et valeo idest perire vel infirmari, unde Oratius (epist. 2, 1, 180) 'valeat res ludicra', idest pereat; et Terentius 'valeant qui inter nos discidia querunt'. [2] Et hinc invenitur quoddam verbum defectivum quod pertinet ad salutationem in recessu, scilicet vale valete valeto valetote valere, quod olim solebat dici mortuis post peractam sepulturam ab amicis, quod erat signum quod amplius non debebant eos videre; et quia tale 'vale' signum erat doloris et tristitie et meroris, inde tractum est ut valeo ponatur pro perire vel infirmari. [3] Et a valeo hic valor -ris, et valens, et comparatur, unde hec valentia -e, et valentulus -a -um, aliquantulum valens, unde Plautus in Cassia (852) 'obsecro, ut valentula est'. [4] Item a valeo validus -a -um, idest fortis, potens, robustus, et comparatur, unde valide -ius -me adverbium et sepe proferuntur per sincopami valdus valdior pro validus et pro validior, et valde pro valide et valdius pro validius. [5] Item a validus hec validitas -tis, et hec valitudo -nis, et per compositionem invalidus -a -um, debilis, fragilis, non validus, et comparatur, unde hec invaliditas, et hec invalitudo, debilitas, imbecillitas, infìrmitas. [6] Et nota quod valitudo invenitur pro infìrmitate et est tractum nomen ab ilio funebri 'vale' quod dicebant mortuis, unde quidam dicunt valetudo per e, unde valetudinarius -a -um vel valitudinarius, qui sepe infìrmatur vel qui sepe participat valitudine, et hoc valetudinarium vel valitudinarium, domus in qua curantur egroti; et licet forte, causa differentie, dici possit in utraque tamen significatione, dicitur competenter valitudo. [7] Item valde componitur cum affer et dicitur vafer -a -um, callidus et ingeniosus, versipellis, multiformis; et dicitur vafer quasi valde afer, idest valde callidus, nam Afri valde solent dolosi esse et fraudulenti. Vel vafer componitur a varius et ferens, inde vafer quasi varia ferens, sicut homo cautus qui loquitur variis modis, et comparatur. [8] Item a validus hic vallus -li, idest palus, quasi validus, unde hoc valium, concatenatura que fìt de palis super aggerem; vel valium est ipse agger, scilicet quod mole terre erigitur ut custodia pretendatur; et est valium inter murum et fossam, et dicitur a vallis, idest palis quibus valium munitur, et inde vallo -as, circumdare, circumsepire, munire et proprie vallo vel vallis; unde vallatio, palorum circumdatio vel in vinea vel in urbis obsidione. [9] Et hec vallis, quia vallata sit montibus, unde vallosus -a -um, et hic et hec vallestris -stre; et per compositionem hec convallis, idest magna vallis, vel dicuntur ubique sint humilia loca camporum et depressa quasi vulsa, hinc et convalles, depressa loca terrarum inter montes. [10] Vallo componitur convallo -as, circumvallo -as, et est activum cum suis compositis. [11] Item a vallis hec villa -le, quasi valla, quia vallata sit solum vallatione vallorum et non munitione murorum, unde hec villula -le diminutivum, et villanus. [12] Et hic villicus -ci proprie ville gubernator est, unde et dicitur villicus quasi ville custos, sed etiam quandoque villicus dicitur dispensator universe domus, scilicet omnium possessionum et villarum, unde hec villica, uxor villici vel que tale offìcium exercet; [13] et villico -as, vel in deponenti genere potius villicor -aris, idest ville curam gerere et generaliter omnium possessionum et familiarium rerum, unde in Evangelio (Vulg. Lue. 16,8) 'et laudavit dominus villicum iniquitatis', et alibi (16, 2) 'iam enim non poteris villicare'. [14] Item a villa vilis -le, quia nullius urbanitatis est, et comparatur, unde hec vilitas -tis, et vileo -es -lui, idest esse vel fieri vilem, unde vilesco -is inchoativum; [15] et componitur advileo -es, unde advilesco, convileo, unde convilesco, divileo, unde divilesco, multis et diversis modis vilere, [16] evileo -es, valde vilere, unde evilesco, revileo -les. Et est vileo neutrum cum omnibus suis compositis et caret supino et producit hanc sillabam, scilicet vi-. [17] Vilis componitur quamvilis, valde vilis, et tamvilis; vilifacio -cis, vilifio -is, vilifico -as, et vilipendo. [18] Item vallus componitur hoc intervallum, scilicet spatium inter capita vallorum, idest stipitum, quibus fit valium; unde et cetera spatia quoque dicuntur intervalla, sed magis proprie temporum, intercapedo proprie localis distantia; unde hoc intervallulum diminutivum; et intervallo -as, per intervalla dicere vel facete aliquid vel interponete. [19] Item a valeo valesco inchoativum; et hic valetro, glutto per contrarium, quia parum valet, vel quia valet et multum in leccacitate. [20] Valeo com-ponitur convaleo, simul valere, sanati, ad sanitatem redire, crescere, radicare, unde convalesco -scis, evaleo -es, valde valere, invaleo -es, valde valere, crescere, abundare, unde invalesco inchoativum, [21] prevaleo -es, plus valere, prestare, precellere, equivaleo -es, equaliter valere, equipollere, parem esse. Valeo et eius composita neutra sunt et faciunt preteritum in -ui, supinum in -itum et corripiunt hanc sillabam, scilicet va-.