Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

T 114

[1] TINNIO -nis -nivi tinnitum, liquide et pure et leviter sonare, et proprie dicitur de ere vel alio metallo, unde, ut dicit Priscianus, deficit in prima et secunda persona, proprie in tertia sepe invenitur: Persius (5, 106) 'ne qua suberato mendosum tinniat auro'; et est rematopeion, idest verbum facticium, idest inventum ex qualitate soni illius rei cui convenit; improprie tamen quandoque invenitur in prima et secunda persona; [2] unde tinnitus -tus, et tinnito -as frequentativum, et hoc tintinnabulum, quod videtur nomen facticium, et tinnulus -a -um, idest tinniens. [3] Et hoc timpanum, quoddam instrumentum musicum, scilicet pellis vel corium ligno ex una parte extentum, et dicitur sic quia tinniat, vel dicitur a ticon quod est medium, quia medium est: est enim media pars simphonie in similitudinem cribri, et virgula percutitur ut simphonia; unde timpanum dicitur meditullium rote, in quo radii infìguntur, vel circumferentia rote. [4] Unde hec timpanistria -e, que canit cum timpano, que et timpanotria dicitur: Plautus 'timpanotriam amat'; et timpanizo -as, timpano cantare; et timpanites, genus ydropicorum. [5] Tinnio componitur continnio, pertinnio, retinnio, subtinnio -is, parum vel subtus tinnire, ab inferiori tinnitum reddere, et proprie dicitur de psalterio ubi aliquid supponitur ut melius tinniat.