T 44
[1] TARDO -as, morari, manere vel impedire, retinere, differre, tardum facere, unde tardus -a -um, et comparatur, unde hec tarditas, et tardiusculus -a -um, aliquantulum tardus. [2] Et hic turdus, quasi tardus, quedam avis quia tarde volet vel quia tarde se referat, scilicet in fine autumni, unde hec turdella -e, quedam alia avis quasi maior turdus, et turdinus -a -um. Item a tardo tardito -as frequentativum, et componitur retardo -as; tardo et eius composita activa sunt.