T 28
[1] TAMEN coniunctio adversativa, et componitur, unde tamino -as, idest adversor -aris, et componitur attamino, idest adversari, contamino -as, idest polluere, deturpare, et est activum, alia predicta sunt neutra; [2] et nota quod attamino -as est purgare farinam cum setacio secundum quosdam, unde hoc attamen -nis, ipsum setacium.