S 321
[1] STOA grece, latine dicitur porticus, unde stoicus -a -um; porticus enim fuit Athenis, in qua gesta sapientum erant scripta et virorum fortium hystorie: in hac porticu sapientes philosophabantur, unde et Stoici dicti sunt, [2] unde hec stoicida -e, femina in stoica secta valens, vel stoicida quasi mollis et effeminatus quasi femina. [3] Item a stoa hec stoax -cis, idest ruina; et hec stoaca, quedam herba.