Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 320

[1] Hec STIRIA -e, gutta fluens et cadens et congelata, et dicitur gutta dum stat et pendet, et stiria dum cadit, et dicitur sic a greco, grece enim stiria gutta dicitur; unde stiria dicitur arbor, cuius fructus habet grana guttis similia, que et storax -cis dicitur, quasi stirax, sed stirax grece, latine storax. [2] Et a stiria hec stilla diminutivum, unde hec stillula aliud diminutivum, et stillosus -a -um, quod et stiriosus dicitur, et stillo -as, guttare vel stillam immittere vel infundere; [3] et componitur constillo -as, simul stillare, distillo -as, diversis modis vel extra stillare, instillo -as, intro vel intus vel valde stillare, restillo -as, iterum vel retro stillare, et est neutrum cum suis compositis. [4] Item stillans participium componitur et dicitur hic Stilbon -ontis, idest Mercurius, quasi stillans bonum, et est sumptum nomen a meliori parte sui; vel Stilbon quasi stella boum, quia ea surgente surgunt et pastores; et stilbon interpretatur velox, quia velox est pianeta. [5] Item stiria et stilla componitur cum cado et dicitur hoc stiricidium et hoc stillicidium in eodem sensu, scilicet stilla cadens vel locus ubi stille cadunt vel locus a quo vel per quem cadunt, unde stillicidiosus -a -um. [6] Item a stiria hoc stirillum, barbai capre, quia pendet ad modum stirie; et stiricus -a -um, sterilis; et stirizis, quidam dolor.