Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 317

[1] STINGUO -is -it -xi stinctum, idest signare vel exstinguere, mortificare, vel instigare, sed non est in usu; unde hoc stincum -ci, quedam herba, scilicet satirion, quia venerem suscitat et incitat. [2] Distinguo -is -xi -ctum, determinare, designare, dividere, separare, punctare; et componitur subdistinguo -is, idest subdistinctionem facere vel post vel parum distinguere; exstinguo -is -xi -ctum, mortificare, et pertinet ad ignem; [3] instinguo -is -xi -tum, idest instigare, persuadere vel mortificare, unde instinctus -a -um, et instinctus -us, idest instigatio, persuasio; [4] restinguo -is, idest exstinguere, iterum mortificare. Stinguo et eius composita activa sunt et faciunt preteritum in -xi et supinum in -ctum, et habent u inter g et sequentem vocalem.