Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 311

[1] STERNO -is stravi -tum, idest pacificare, preparare, insellare, obruere; unde quidam (Eberh. 17, 61), volens distinguere has significationes, inquit: 'sternitur equivoce mare, lectus, asellus et hostis'; unde hoc stratum, quod et hic stratus -tus dicitur, vel stratum quasi storiatum a storiis, in quibus antiqui cubabant nondum laneis stramentis repertis. [2] Et hoc stramen -nis, quod ante animalia sternitur vel super lectulum, quod et hoc stramentum dicitur, et dicitur a stramine; et stramineus -a -um. [3] Item a sterno hic et hec et hoc sternax -cis, qui facile et sepe sternitur vel sternit, et comparatur; et hoc stratorium, idest stabulum iumentorum, unde Iosephus in primo Annalium (Cassiod. Ios. antiq. 1, 322) 'Rachel hoc audiens posuit ydola in stratorio cameli'; et etiam stratoria dicuntur lectoria, que in lectis sterni solent. [4] Item a sterno hoc storium, quia terre sternatur: nondum enim laneis stramentis repertis, in his accubabant; unde hoc storiolum diminutivum, et storio -as, storiis ornare, unde storiatus -a -um, storiis ornatus, et est activum. [5] Item a sterno vel stratum hoc stragulum vel stragula: vestis est dis-color, que toxa dicitur et manu artificis diversa varietate distinguitur; et dicitur sic quia in stratu et amictu apta sit, de qua Salomon 'stragulatam vestem sibi fecit'; [6] stragulum etiam dicitur statio caballi; unde stragulatus -a -um, et stragulo -as, variare. [7] Item a sterno et pes hoc tapetum -ti, et hic tapes -tis, et hoc tapete -is in eodem sensu, et dieta sunt tapeta quasi stapedia, quia pedibus primum sternerentur, quod et adhuc fit. [8] Tapeta autem aut simpla sunt aut amphytapa: simpla tapeta ex una parte villosa, tapeta quasi simplicia, amphytapa ex utraque parte villosa tapeta; Lucilius 'simpla atque amphytapa villis ingentibus'. [9] Item a sterno hoc sternium, locus aptus ad sternendum, et per compositionem hoc lectisternium, locus ubi lectuli sternuntur, vel lectus vel quod in lecto sternitur; [10] et hec stratia -e, idest militia, unde hic stratilates, dux militie vel militum, et hic stratocles, miles vel ad militiam accinctus, qui et stration -nis dicitur. [11] Item a sterno hic strateus, idest pretor; et hic et hec stragilis -lis, miles, a sternendo. [12] Et hic strabo -nis, qui oculos habet obliquos, quod et hic strabus dicitur, unde hec straba; Gregorius Nazianzenus 'heretici michi videntur similes oculis strabi'. [13] Item a sterno hec strata -e, via munita, quasi pedibus vulgi trita, et est de lapidibus strata et parata, unde et dicitur dilapidata; et hec strepia -e, cauda serpentis; et hic sternutus -ti, unde sternuto -as, sternutum facete. [14] Item a sterno hoc stercus -oris, quod sternitur in agris vel quia extergi oporteat quicquid sordidum in civitate redundat; vel, quod verius est, a Stercen, qui et Stercutius dictus est, qui primus stercorandi agri rationem induxit in Ytaliam; [15] idem et fimus dicitur, quia fìat mus, idest stercus, quod vulgo letamen vocatur, quia in suo nutrimento leta faciat arva et reddat pinguia. Unde stercoreus -a -um, et stercosus, et stercorosus, stercore plenus et inquinatus, et utrumque comparatur; [16] et stercoro -as, stercore inquinare vel impinguare, unde quidam poeta 'meos ortos plus olero quam stercoro'; et hoc sterquilinium, idest stercus vel locus plenus stercore, et videtur esse compositum a stercus et liqueo. [17] Item a sterno hec stlata, idest mare vel purpura, unde hec stlataria -e, navis marina vel via in mari vel via in celo que ducit nautas, vel purpura que per mare fertur, vel vestis ex purpura; et stlatarius -a -um, idest marinus vel purpureus, et hic stlator, compositor navis marine vel purpuree vestis sive regiarum sellarum. [18] Sterno componitur asterno -is -stravi -tum, idest ad vel iuxta vel valde sternere; consterno -is -stravi -tum, et consternor -aris deponens invenitur et prime coniugationis: et est consterni animalis vel corporis vel manipuli vel lectuli vel aselli vel maris, sed consternari mentis est, consternari enim est mente defìcere, terreri, stupefieri, cadere, exanimem esse vel aliquo timore vel aliquo casu, et utrumque componitur a con et sterno. [19] Circumsterno -is -stravi, et desterno -is -stravi, idest valde vel deorsum sternere; vel de est ibi privativum, quasi a pace vel paratu removere vel sellam auferre, quod et dissellare dicitur; insterno -is -stravi, idest valde sternere vel in; [20] prosterno -is -stravi, procul vel ante vel pro aliquo sternere, presterno -is -stravi, super vel ante sternere, substerno -is -stravi, idest subtus vel post vel parum sternere. Sterno et eius composita in -o omnia sunt activa et faciunt preteritum in stravi et supinum in stratum.