S 266
[1] SCOPIN grecum, latine dicitur intendere vel speculari, unde hic scopulus -li, arduum saxum, ardua et prerupta rupes apta ad speculandum vel quia inde facile possumus speculari vel quia a longe videtur talis locus; unde scopulosus -a -um, plenus et abundans scopulis, et comparatur. [2] Scopin componitur cum cata, quod est per, et dicitur hic catascopus -pi, qui et scapha similiter dicitur, quasi scopa a scopin, scilicet navigium, quod latine speculatorium dicitur, quia mittatur causa indagandi et speculandi, unde et sepe catascopus dicitur explorator, indagator, circulator, investigator. [3] Item scopin componitur cum epi, quod est supra, et dicitur hic episcopus, quasi supra speculator et super intendens, causam subditorum gerens, vel ab epi et copos, quod est labor, quasi super laborans, scilicet super gregem suum. [4] Et est quadripartitus ordo episcoporum in patriarchas, archiepiscopos, metropolitanos et episcopos: patriarcha summus et princeps patrum interpretatur, quia primum, idest apostolicum, retinet locum, sicut romanus, constantinopolitanus, antiochenus, alexandrinus, ierosolimitanus; archiepiscopus dicitur qui summus et princeps episcoporum est, tenet enim vicem apostolicam et presidet tam metropolitanis quam ceteris episcopis; [5] metropolitani a mensura civitatum vocantur, singulis enim provinciis president, quorum auctoritati et doctrine ceteri sacerdotes subiecti sunt, sine quibus reliquis episcopis nil agere licet, sollicitudo enim totius provincie ipsis commissa est. Omnes autem superius signati ordines uno et eodem vocabulo episcopi nominantur, sed ideo privato nomine quidam utuntur propter distinctionem potestatis, quam singulariter acceperunt. [6] Ab episcopus episcopalis -le, episcopaliter, et episcopatus -tus, et hoc episcopium, et episcopor -ris, episcopatum habere vel gerere; et componitur hic corepiscopus, idest vicarius episcopi. [7] Item componitur hic archiepiscopus, unde archiepiscopalis -le, archiepiscopaliter, archiepiscopatus -tus, et hoc archiepiscopium et archiepiscopor -ris, esse vel fieri archiepiscopum vel archiepiscopatum habere.