Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 253

[1] SCINDO -dis scidi scissum, separare, frangere, unde scissura -e, et hoc scisma -tis, quasi dictum a scissura animorum, eodem enim cultu et eodem ritu credit scismaticus ut ceteri, solo congregationis delectatur dissidio; fit autem scisma cum homines dicunt 'nos iusti sumus, nos sanctifìcamus immundos' et consimilia; unde scismaticus -a -um, et hinc scismatico, scismaticum facere vel scisma, quod et scismatizare dicitur. [2] Item a scindo hec scintilla, quod prosilit ab igne, et est scintilla dum ardet, favilla dum extincta est, unde scintillula diminutivum, et scintillosus -a -um, et scintillo, fulgere vel scintillas emittere. [3] Item a scindo hec scindula -e, latus asser quo domus cooperitur; et hec scandula -e, quoddam genus annone, quod et scandella dicitur diminutive, et dicitur scandula quasi scindula quia scindatur et dividatur; scandula etiam potest dici idem quod scindula. [4] Item a scindo hoc saxum, et sunt saxa durissima, sed lapis mollis et dura petra, et dicuntur saxa quia cum difficultate magna scinduntur et secantur, vel saxa proprie scissa et prerupta sicut in montibus, unde saxeus -a -um et saxosus -a -um. [5] Et hic et hec Saxo -nis quia sit durum et validissimum genus hominum, unde hec Saxonia eorum regio, unde hic et hec Saxo -nis gentile, et saxonus -a -um et saxonius -a -um. [6] Saxum componitur saxificus -a -um et saxifragus -a -um, unde hec saxifragia quedam herba dicitur quia semen eius petram in vesica frangat et comminuat. [7] Scindo componitur abscindo -is -scidi abscissum, ab uno alium scindere, conscindo -is, circumscindo -is, discindo, unde hoc discidium, separatio, unde discidiosus -a -um, qui frequens est in discidiis et qui discidia amat; [8] exscindo -is, valde scindere, destruere, unde hoc exscidium, destructio, unde exscidiosus -a -um, idest exscidio plenus; [9] proscindo -is, prescindo -is, unde prescidaneus -a -um, ad prescindendum habilis, rescindo -is. Scindo et eius composita activa sunt et omnia abiciunt n in preterito et supino, et omnia corripiunt penultimam in preterito, scilicet abscidi, discidi et cetera.