S 217
[1] SUPER, adverbium loci; inde supra vel supera dicebant antiqui, inde super per apocopam et supra per sincopam, et differunt quia super est quod imminet, supra quod sub se aliquid habet stratum; item supra construitur cum solo accusativo, super vero quandoque cum ablativo, quandoque cum accusativo: quando enim super ponitur pro de vel in, construitur cum ablativo tantum, ut 'super Priamo', idest de Priamo, et 'super viridi fronde', idest in viridi fronde, aliter vero construitur cum accusativo. [2] Item supra ponitur pro positivo, et comparatur superior supremus vel summus, unde superius supreme vel summe adverbium, et hec supremitas -tis et summitas -tis. [3] Item a summus -a -um hec summa, compendium totum quadam brevitate continens vel capitale, unde summula -e diminutivum; et summo -as, summam facere vel summatim comprehendere et colligere, unde summatim, idest breviter; [4] et componitur consumino -as, finire, perfìcere, ad effectum ducere: ille consummat qui in bono expendit, ille consumit qui in malo devastat et dissipat. Et est activum cum suis compositis. [5] Item a super supernus -a -um, hic et hec supernas -tis, idest supernus, superna colens; et superus -a -um, et hic superus -ri, deus celestis. [6] Item a super supero -as, idest excellere, vincere, et superare idest restare et superabundare, unde superabilis -le, superabiliter adverbium, et componitur insuperabilis -e, insuperabiliter; supero componitur exsupero -as, idest valde superare; et supero et eius composita activa sunt pro excellere, aliter neutra. [7] Item a super superbus -a -um, qui vult videri quod non est, idest supra quam sit, qui enim vult supergredi quod est superbus est; et comparatur -or -mus, unde superbe -ius -me adverbium, et hec superbia, scilicet amor proprie excellentie vel supergrediens elatio mentis de eo quod non est, sed arrogantia est inanis gloria de eo quod quisque est; de superbia ergo nascitur arrogantia et non e contrario: nisi enim precesserit occulta elatio mentis non sequitur aperta iactantia laudis. [8] Et a superbus -a -um superbio -is -ivi -ire -itum: quod autem dicitur superbire, idest super se ire, et superbus super se iens, ethimologia est, non compositio; et est superbio neutrum cum omnibus suis compositis, si qua habet. [9] Item a super vel supra hic supparus -ri, et pluraliter hec suppara -orum, manica ornatus causa super aliam inducta et crispa, et ponitur sepe pro velo vel replicatione vel summitate velorum.