S 215
[1] SUM es est, verbum substantivum et caret preterito sed accipit mutuo a fuo -is, sicut supra diximus, et facit fui -sti -it; et ab eius infinitivo, scilicet esse, dicitur hec essentia -e, idest substantia vel proprietas essendi, unde essentialis -e, essentialiter, essentialitas; et componitur coessentialis -e, coessentialiter, coessentialitas. [2] Item ab esse hoc evum -vi, idest seculum vel tempus vel spatium, quod cum mundo cepit esse; evum etiam est presentarius status omnium que sunt et fuerunt et que futura sunt, idest in cuius presentia sunt omnia preterita et omnia futura tamquam presentia. Unde eviternus -a -um et evitaneus -a -um, perdurabilis in evo; [3] et eviternus sincopatur et dicitur eternus -a -um, vel dicitur ab etas, scilicet quod caret principio et carebit fine, scilicet quod nec habuit principium nec habebit fìnem sue essentie, quale est Deus solus; unde eterne adverbium, et hec eternitas -tis, idem quod evum, scilicet eternitas est presentarius status omnium rerum que sunt et fuerunt et que futura sunt, vel eternitas est vite interminabilis tota simul habita possessio, et differt a perpetuitate et sempiternitate et temporalitate. [4] Perpetuitas est status vite quem habet res aliqua, ex eo quod habuit principium, sed non est habitura finem; sempiternitas est vite status quem habet res, ex eo quod incepit esse cum mundo et cum eo desinet esse, si mundus desiturus umquam sit esse, vel ex eo quod incepit esse cum tempore et cum eo finietur, si umquam fìnietur; temporalitas est vite status quem habet aliquid, ex eo quod in tempore habet originem et finem, ut opera hominum. (5] Eternum est ergo quod caret principio et fine, perpetuum quod in tempore incipit esse et caret fine; sempiternum quod cum tempore incipit esse et cum tempore desinit esse, si quid tale est; temporale est quod in tempore incipit esse et desinit esse in tempore: solus Deus eternus est, angeli et anime perpetui sunt, mundus vel tempus sempiternum est, temporalia sunt homines et hominum facta. [6] Item ab eternus eternalis -e, eternaliter, eternalitas; et componitur coeternus -a -um, simul eternus, et sempiternus -a -um, semper cum tempore durans, unde hec coeternitas -tis et hec sempiternitas. [7] Item ab evo hec etas -tis, quasi evitas; etas plerumque dicitur pro uno anno et pro VII et pro C et pro quovis tempore, sic dieta quasi evitas, idest similitudo evi; nam evum est etas perpetua cuius neque initium neque finis extremus noscitur, quod Greci vocant eonas, quod aliquando apud eos pro seculo, quandoque pro eterno ponitur; unde apud Latinos est derivatum evum ab esse, ut diximus, propter eius durabilitatem. [8] Et dicitur etas duobus modis, aut mundi aut hominis; et sunt VI etates mundi et VI hominis: prima etas mundi fuit ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Habram, tertia ab Habram usque ad David, quarta a David usque ad Moysen, quinta a Moyse usque ad adventum Domini, sexta ab adventu Domini durabit usque in finem istius seculi. [9] Similiter prima etas hominis est infantia usque ad VII annos; exinde usque ad quartum decimum annum est secunda etas, scilicet pueritia, idest pura, nondum ad generandum apta, unde puer dicitur a puritate, quia purus est needum lanuginem et florem genarum habet; tertia etas est adolescentia, ad gignendum apta et adulta, que porrigitur usque ad XXVIII annos; quarta est iuventus, firmissima omnium etatum, finiens in quinquagesimo anno; quinta est etas senioris, idest gravitas, que est declinatio a iuventute in senectutem, nondum senectus, sed iam non iuventus, quia senioris etas est, quam Greci presbitem vocant: nam senex apud Grecos non presbiter sed geron dicitur, que etas a quinquagesimo anno incipiens septuagesimo terminatur; sexta etas est senectus, que nullo annorum numero fxnitur, sed post V illas etates quantumcumque est vite senectuti deputatur; senium autem est ultima pars senectutis, dieta quia sit terminus sexte etatis. [10] Et ab etas hec etatula -e diminutivum, et per compositionem coetaneus -a -um, idest eiusdem etatis; [11] similiter evum componitur coevus -a -um, idest eiusdem evi, et coequevus -a -um in eodem sensu, et longevus -a -um, et grandevus -a -um, et primevus -a -um. [12] Item ab esse vel evum hoc es -ris, quia quasi eternum est et diu est, idest diu durat, vel derivatur ab aer -ris, sicut supra diximus. Item a sum hic et hec et hoc ens -tis, participium et nomen, et futurus -a -um, participium, sicut supra diximus; et essendi -do -dum, gerundia fìcticia. [13] Sum componitur adsum -es, idest iuxta vel presens sum, et inde affuturus -a -um; absum -es, longe esse, non esse ibi, a sensu corporeo distare, unde abfuturus -a -um, et hic et hec et hoc absens -tis, et inde derivata, sicut superius ea distinximus; [14] desum -es, idest abesse vel defìcere: homo proprie abest, sed vinum deest, abest quod alibi est, deest quod deficit et non habetur, unde defuturus -a -um; insum -es, idest esse in, unde infuturus -a -um; [15] intersum -es, ut 'intersum lectioni', et interest invenitur impersonale, idest prodesse vel pertinere ad utilitatem vel offìcium alicuius, et secundum hoc construitur cum genitivo omnium casualium, ut interest Socratis', exceptis genitivis trium principalium pronominum et quis, loco quorum construitur cum ablativis eorum possessivorum in feminino genere et in singulari, ut 'interest mea, tua, sua, nostra, vestra, cuia'. Item interesse sive personale sive impersonale, idest distare, differentiam habere vel esse. [16] Prosum -es, idest profìcere alicui, proficuum conferre, unde profuturus -a -um; presum -es, idest pre stare et super stare, unde hic et hec et hoc presens -tis, idest pre stans, super stans; nam in alia signifìcatione presens componitur a pre et sensus, sicut prediximus superius. [17] Item componitur cum potis et dicitur possum -es, idest sum potis, idest sum potens, unde hic et hec et hoc potens, et comparatur -or -mus, unde potenter -ius -me adverbium, et hec potentia, et hic potentatus -tus, idest potentia vel potestas; et a potentia potentialis -e, potentialiter, potentialitas. [18] Item a possum hec potestas -tis, id quod quis potest et id per quod quis potest et ille qui potest; unde potestativus -a -um, idest potens vel qui videtur dignus potestate. [19] Potens componitur impotens, idest non potens, cunctipotens, et omnipotens, unde hec omnipotentia, cunctipotentia, impotentia; item componitur prepotens, quampotens, idest valde potens. [20] Item a possum possibilis -e, possibiliter, possibilitas; et componitur impossibilis -e, impossibiliter, impossibilitas. [21] Item sum componitur obsum -es, idest nocere, unde obfuturus -a -um, idest nociturus, ut 'promitto me tibi non obfuturum si id hodie feceris'; et dicitur 'obsum tibi', idest 'sum ob te', idest 'contra te'; [22] subsum -es, esse sub. Sum et eius composita neutra sunt, et simplex, scilicet sum es, est verbum substantivum et nullum compositum ab eo potest esse substantivum, unde sum habet exigere nominativum post se, sed nullum compositum ab eo potest hoc facere. Item tria composita ab eo habent participium in -ens, scilicet absum absens, presum presens, possum potens.