Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 208

[1] SUB prepositio est et deservit utrique casui; quotienscumque sub significat ad locum construitur cum accusativo tantum, ut in Virgilio 'nituntur sub ipsos postes', idest ad ipsos postes. [2] Item quotiens sub ponitur pto ante construitur cum accusativo tantum, ut Virgilius in Georgicis 'sub lucem exportant calathum', idest ante lucem. Item quotiens sub ponitur pro per, construitur cum accusativo tantum, ut 'sub noctem curam recusat', idest per noctem; alibi videtur significare in loco vel quasi in loco et construitur tunc cum ablativo tantum, ut 'sum sub domo'. [3] Et hinc subter et subtus adverbia, et differunt quia subter est quod re aliqua superiore deprimitur et conculcatur, subtus quod demissum altius non contingit. Item subtus non exigit casum, sed subter exigit quandoque accusativum quandoque ablativum: quotiens subter significat in loco vel quasi in loco, construitur cum ablativo tantum, alibi vero cum accusativo; et subter comparatur subterior -terius, superlativo caret. [4] Item a sub hec subucula, camisia vel sacerdotalis linea corpori penitus astricta, et dicitur sic quia subest aliis pannis; Oratius (epist. 1, 1, 95-96) 'si forte subucula pexe trita subest tunice'; et subucula talaris, poderis, camisia, ephot, superhumerale idem est. [5] Sub componitur cum udus -a -um et dicitur sudus -a -um, idest serenus, mundus, purus; proprie quidem illud tempus serenum dicitur sudum quod venit post pluviam et nubilum, quasi subudum, idest post pluviam, unde et ver dicitur sudum quia sub udum, idest post yemem venit. [6] Unde hec sudes -is, palus vel pertica que terre infìgitur acuta, quia mundatur et purifìcatur, unde sudatus -a -um, idest sude vel sudibus ornatus vel armatus, et hic sudates -tis, qui facit sudes. [7] Sudus componitur persudus -a -um, idest valde sudus. Item a sudus sudo -as, sudorem emittere, quod magis fìt in sereno quam in nubilo, vel quia tunc homo habet sub udum; unde hic sudor -ris, et hinc sudosus -a -um, et sudorosus -a -um, idest sudore plenus. [8] Et hoc sudarium infula qua facies defuncti cooperitur. [9] Sudo componitur consudo, simul sudare, desudo -as, deorsum vel valde sudare vel a sudore cessare, exsudo -as, sudorem emittere vel extra sudorem exire, insudo -as, invigilare, insistere, vacare, operam dare, et persudo -as, resudo -as, subsudo -as, idest post vel subtus vel parum sudare. Sudo et eius composita neutra sunt et producunt hanc sillabam su-, [10] Item a sub sublestus -a -um, tristis, infirmus, molestus, et comparatur; unde hec sublestia, tristitia, molestia, infirmitas, anxietas. Item a sub hoc subtel -lis.