S 194
[1] SOPIO -is -vi -itum, idest facere dormire, sedare, extinguere, terminare, compescere, facere quiescere, unde sopitus -a -um, et sopibilis -e, et componitur insopibilis -e, insopibiliter. [2] Item a sopio hic sopor -ris, idest somnus, sed sopor levis, somnus perpetua quies. Item sopor ipsa quies et suavitas et quietudo somni, unde sepe contingit quod in aliquo est somnus in quo non est sopor, sed in quocumque est sopor et somnus; unde soporus -a -um, idest quietus, dulcis, suavis vel sopitus et dormiens. [3] Et soporo -as, idest sopire, facere dormire, et proprie cum sopore, unde soporabilis -e, soporabiliter, et soporabilitas; [4] et componitur consoporo -as; et est soporo activum cum omnibus suis compositis. Item sopor componitur soporifer -a -um, idest somnifer, idest soporem ferens. [5] Item sopio componitur absopio, a sopore excitare, removere, consopio -is, idest simul sopire, dissopio -is, et desopio -is, in eodem sensu, idest absopire, exsopio -is, similiter absopire, resopio, iterum sopire vel a sopore removere; sopio et eius composita activa sunt et corripiunt hanc sillabarti scilicet so-.