Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 193

[1] SONO -as -ui -tum, unde hic sonitus -tus, ipsa actio sonandi vel strepitus et sonus et proprie confuse vocis, et hic sonus -ni, quicquid aure auditur vel auditu percipitur, unde sonulus -li diminutivum. [2] Et sonorus -a -um, quod sonat, sed proprie bene vel graviter sonans, et comparatur; unde sonore -ius -me adverbium, et hec sonoritas -tis, idest sonantia et proprie bona vel gravis, et per compositionem consonorus -a -um, idest consonus. [3] Item a sono -as vel sonus hic et hec et hoc sons -tis, idest nocens et culpabilis, vitiosus, et est metafora tracta ab olla: sicut enim olla non satis cocta vel rimosa, si percutiatur, mute sonat et per sonum vitium eius apparet, sic aliquis insipiens non instructus sapientia, vitiosus, si interrogetur, suo sono et sua responsione vitium suum manifestat et prodit; et hinc est quod sonare sepe ponitur pro apparere. Unde Persius (3, 21-22) 'sonat vitium percussa, maligne respondet viridi non cocta fidelia limo'. [4] Et comparatur, unde sonter -ius -me adverbium, et hec sontia -e, idest nocentia, et sonticus -a -um, nocivus vel verax. [5] Et componitur insons -tis, idest innocens, innoxius, et comparatur; unde insonter -ius -me adverbium, et hec insontia, idest innocentia. [6] Sono componitur assono -as, idest concordare vel assentire vel iuxta sonare vel consonare vel contra sonantem sonare; [7] absono -as, idest discordare, unde absonanter, discordanter, et hec absonantia -e, idest discordia vel discordantia, et absonus -a -um, idest dissidens et discordans vel non sonans, sicut absonantia sepe ponitur pro non sonantia; [8] consono, idest simul sonare vel concordare, unde consonanter, et hec consonanza -e, et consonus -a -um; [9] dissono -as, diversis modis sonare et discordare, unde dissonanter, et hec dissonantia -e, et dissonus -a -um; [10] insono -as, innotescere vel intus sonare vel valde sonare; persono -as, idest perfecte vel valde sonare. [11] Unde hec persona -e, idest rationabilis creature individua essentia, et secundum hoc persona dicitur quasi per se una, et est ethimologia, et secundum hoc spectat ad divinitatem. Item persona dicitur ystrio, representator comediarum, quia diversis modis personat diversas representando personas; [12] et hinc persona dicitur in grammatica suppositum, quandoque proprietas suppositi, quandoque proprietas vocis, quandoque vox ipsa, quandoque modus signifìcandi et quandoque personalis proprietas. Item persona dicitur in ecclesia qui dignitatem habet pre ceteris, et hoc ab ystrione, qui diversas personas representando diversos solet assu-mere ornatus, secundum dignitatem persone quam habet representare. [13] Et hinc tractum est ut persona dicatur in ecclesia, nam secundum diversos gradus dignitatis persone distinguuntur in ecclesia; et hinc tractum est ut in grammatica una persona dicatur prima, alia secunda, alia tertia, quod fìt ratione dignitatis. Et deberet persona -ne penultima correpta dici, sed ad differentiam imperativi huius, scilicet persona personet, dicitur persona penultima producta; quod autem dicitur persona quasi per se sonans, ethimologia est et non compositio. [14] Et hinc personalis, personaliter, personalitas, et per compositionem impersonalis -e, impersonaliter, impersonalitas -tis. [15] Item a persona personatus -us, dignitas vel offìcium persone. [16] Item sono componitur obsono, idest contra sonare; resono -as, iterum vel retro sonare vel ad sonum alterius sonare, [17] unde resonabilis -e, resonanter, et hec resonantia, et resonus -a -um; Prudentius in libro ymnorum (psych. 435) 'resono meditantes vulnera sistro'; [18] subsono -as, subtus vel parum vel post sonare. Sono et eius composita neutra sunt et corripiunt hanc sillabam scilicet soet faciunt preteritum in -ui divisas et supinum in -itum, licet inveniatur quandoque facere preteritum in -avi et supinum in -atum. Item nota quod etiam sono -is invenitur secundum tertiam coniugationem.