S 177
[1] SITIO -is -ivi -itum, potum desiderare, et ponitur simpliciter pro desiderare, unde sitibundus -a -um, sitienti similis; et hec sitis -is -ti -tim, desiderium bibendi, unde hec siticula -e diminutivum, et hinc siticulosus -a -um, qui assidue sitit vel aliquantulum sitiens. [2] Item a sitio hec situla -e, restis cum qua aqua trahitur vel potius ipsum vas, et dicitur sic quia apta est sitientibus ad bibendum, unde hec sitella -e, diminutivum; [3] sitio componitur resitio -is. Sitio et eius composita neutra sunt et corripiunt hanc sillabam si-.