Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 137

[1] SINO -is sivi vel sii sinere situm; sinor -ris -tus: sinere idest permittere vel dimittere, et sinere idest fìniri, terminari, et sinere idest cessare; [2] unde hic situs -tus, idest repausatio vel positio vel ordinatio vel humor vel modus vel natura vel vetustas et longitudo temporis vel negligentia, nam negligentia ex vetustate sequitur. [3] Et situs -a -um nomen, idest positus; et voluerunt quidam quod in hac signifìcatione situs derivetur a pono -is per aferesim, quasi positus, sed nichil est, non enim fit aferesis nisi in composita dictione. [4] Et hec sinistra -e, quia rem fieri sinat, quod autem dicitur sinistra quasi sine dextra, ethimologia est et non compositio; unde sinister -a -um et sinister -era -um, idest a parte illa, vel malus, contrarius, nocivus, et comparatur -strior -stimus, quod regulariter deberet esse sinisterrimus. [5] Item a sinistra sinistrarius -a -um, per sinistram ductus vel qui sinistra utitur pro dextra vel e contrario; et sinistro -as, per sinistram ducere vel ad sinistram divertere vel sinistra uti pro dextra; sinistro componitur cum versum et dicitur sinistrorsum, idest versus sinistram partem. [6] Item a sino hic sinus -us, gremium, collectio vestis, et sinus palpebra, et sinus receptaculum maris, scilicet naturalis portus vel litus exesum fluctibus; [7] unde sinuosus -a -um, sinibus plenus vel amplus et dilatatus vel curvatus, et comparatur; unde sinuose -ius -me adverbium, et hec sinuositas. [8] Item a sinus sinuo -as, ampliare vel plicare et curvare; et componitur insinuo -as, idest denuntiare, significare, quasi in sinum mittere, intimare; et insinuo -as, idest latenter persuadere, dissimulare, et insinuo -as, orare et dicere dissimulatorie, ut cum reprehendimus et damnamus quem maxime defendere intendimus; est ergo insinuare ad aliud tendere quam verba videantur sonare. [9] Unde hec insinuatio, ita callida et latens oratio; unde quidam solent exordiri per principium, ut cum causa est honesta et auditorum animi non sunt alienati, quidam per insinuationem, ut cum causa est turpis et animi auditorum sunt alienati: est enim insinuano oratio quadam simulatione et circuitione obscure subiens auditoris animum, sed principium est oratio perspicua et protenus perfìciens auditorem benivolum et attentum et docilem. Sinuo et eius composita activa sunt. [10] Item a sinus hoc sinum -ni, vas in quo lac mulgetur, prima producta, que in sinu corripitur: Virgilius 'sinum lactis, Priape, quotannis'. [11] Sino componitur consino -is -vi -visti, desino -is desivi vel desìi desitum, idest derelinquere, permittere, dimittere, vel cessare vel terminati et fìniri, et dissino -is -sivi -situm, idest dividere, separare; [12] unde dissitus -a -um, idest separatus: Martianus 'perpes a me dissito'. Sinere pro dimittere vel permittere activum est et composita ab eo secundum hanc signifìcationem similiter activa sunt; sinere in aliis signifìcationibus est neutrum et que componuntur ab eo secundum illas signifìcationes similiter neutra sunt. Item sino et eius composita faciunt preteritum in -sivi vel -sii et supinum in -situm; item omnia corripiunt hanc sillabam siin presenti, sed in preterito eam producunt.