Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 129

[1] SILEO -es -ui, idest tacere: sed silere refertur ad vocem inarticulatam, tacere ad articulatam; unde hic et hec et hoc silens -tis, participium et nomen, et, secundum quod nomen est, comparatur, unde silenter adverbium. [2] Et hoc silentium; et, ut dicunt quidam, silentium nichil est, sed ubi vox nulla est silentium dicitur esse; similiter tenebre nichil sunt, sed ubi lux non est, similiter nuditas nichil est, sed ubi vestis deest: non videtur tamen hoc nimis exquisite esse dictum. Et a silentium hic silentiarius, qui in palatio vel alibi silentium indicat, et est nomen dignitatis. [3] Item a sileo hic silurus -ri, parvus et minutus piscis; Iuvenalis (4, 33): 'fracta de merce siluros'; et silesco -is, inchoativum. [4] Sileo compo-nitur dissileo -es, idest diversis modis silere vel loqui, resileo -es. [5] Item componitur consulo -is, idest dare consilium, et secundum hoc construitur cum dativo, ut 'consulo tibi'; item consulo, idest interrogo, consilium accipio, et secundum hoc construitur cum accusativo ut 'consulo te', unde dictum est 'consulo te querens, tibi consulo consilium dans'; [6] unde hic consul -lis, unde consulatus -tus et consularis -re, dignus consulatu, et per compositionem proconsul -lis, loco consulis positus, et exconsul -lis, extra consulatum positus, cum prius eum habuerit, vel dignus consulatu. [7] Item a consulo hoc consilium, unde hoc consiliolum diminutivum, et consiliarius -a -um, et consilior -ris, consilium habere, unde hoc consiliatorium, locus consiliorum. [8] Item a consilium hic Consus -si, deus consiliorum vel Neptunus. [9] Item a consulo consultus -a -um, qui consulitur vel discretus et cum consilio, et componitur inconsultus -a -um. Item a consulo consulto -as frequentativum. Sileo et eius composita neutra sunt preter consulo pro interrogare, quod est activum, et carent supino preter consulo et corripiunt hanc sillabam scilicet si-, quam consulo mutat in -su-.