Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 112

[1] SIBILO -as serpentum est proprie, homines tamen sibilant; [2] unde hic sibilus -li, sed in plurali hec sibila -orum, [3] et sibilus -a -um, idest sibilans, sed potius causa metri usurpatum esse videtur a poetis quam sit vox significativa, sicut pluvius -a -um pro pluvialis. [4] Item a sibilo -as hic sifon -nis, idest tuba vel potius conca sive vas in quo mingebant, in quo cum urina cadit facit sibilatum, et ideo ponitur pro sibilatu urine vel pro bombo; Iuvenalis (6, 310) 'effigiemque dee longis sifonibus implent'; [5] vel potest hic teneri in primo sensu: nam huiusmodi vasa suspendebant mulieres ad simulacrum Pudicitie, facientes queque turpia in tempio eius; [6] sifon etiam vas dicitur quo utuntur in Oriente ad extinguendum ignem, et tunc componitur a sufflo et fundo, quia aquas sufflando fundat. [7] Sibilo componitur consibilo -as, idest simul sibilare, desibilo -as, a sibilo cessare, [8] exsibilo -as, extra sibilo proicere, insibilo -as, intro vel valde sibilare vel sibilo intro impellere, [9] obsibilo -as, undique vel contra sibilare, resibilo -as, iterum sibilare vel desinere sibilare, [10] subsibilo -as, post vel parum vel latenter sibilare. Et nota quod sibilo quandoque ponitur pro deridere, quia sibilare solemus post eum quem deridemus; unde Oratius (sat. 1,1, 66) 'populus me sibilat'. Sibilo neutrum est cum omnibus suis compositis.