S 99
[1] SERVO -as -avi, idest custodire, retinere, vel in custodia ponere vel prospicere; [2] unde hic servus -vi, quia olim in bello capti, cum iure possent occidi, servabantur et fiebant servi, et ideo servus dicitur a servando propter antiquam consuetudinem, licet et quidam dicantur modo servi qui sic servati non fuerunt; servus ergo dicitur ex condicione servitutis. [3] Item servus in bello captus et servatus, famulus ex propria familia servorum ortus, mancipium ex hostibus, quasi mancipatum vel quasi manu captum. Quod autem dicitur servus quasi serens vana vel quasi servans vultum domini sui vel quasi serens versutias ethimologia est, non compositio. [4] Unde hic servulus -li diminutivum et hec serva -e [5] et servus -a -um et servilis -e, serviliter, servilitas, [6] et hoc servitium, unde servitiolum, et servitiosus -a -um, servitio plenus. [7] Item a servus hec servitus -tis; et est servitus condicio serviendi, servitium actus vel munus servientium. [8] Item a servus Servio -is -vivi -tum, et componitur conservio -is, simul servire, [9] disservio -is, diversis modis servire vel offendere, [10] deservio -is, valde vel devote servire vel offendere, [11] inservio -is, valde servire vel obedire: servimus tantum dominis, inservimus cuiusque preceptis; [12] reservio -is, iterum servire vel a servitio cessare, [13] subservio -is, obedire vel satisfacere, consonare, vel latenter vel post vel parum servire. Servio et eius composita neutra sunt. [14] Item servus componitur conservus, idest simul servus. [15] Item servo -as componitur conservo -as; [16] observo -as, quod in duabus signifìcationibus, scilicet in bona et in mala, invenitur: in bona ut 'observat precepta domini sui', in mala ut 'observabit peccator iustum', idest insidiabitur iusto; in bona significatione dicitur observare quasi undique servare, adimplere, in mala quasi contra servare; [17] unde hec observatio -nis et hec observantia -e: observatio est cure, doctrine et artis, sed observantia cultus religionis est. [18] Item servo componitur reservo -as, idest retinere. Servo et eius composita sunt activa.