Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 98

[1] SERPO -is -psi -ptum, idest latenter ire vel corpore et ventre repere, [2] unde hic et hec serpens -tis, quia occultis et minutis squamarum nisibus serpat et repat; illa autem que IIII pedibus utuntur, sicut lacerti et stelliones, non serpentes sed reptilia dicuntur. [3] Serpentes autem illa reptilia sunt que ventre et corpore reptant, quorum tot venena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores quot colores habent. Dicit Plinius quod, si serpentis caput cum duobus evaserit digitis, nichilominus vivit, unde totum corpus abicit pro capite defendendo. [4] Unde hic serpentulus diminutivum et serpentinus -a -um, et per compositionem hic et hec serpentigena -e, idest a serpente genitus. [5] Item a serpo hec serpedo -nis, idest rubor cutis cum membrorum extantia, dictus a serpendo quia serpit per membra; [6] et hoc serpillum, quedam herba que et cerforium et poliolum dicitur; Virgilius (ecl. 2, 11) 'allia serpillumque herbas contundit olentes'. [7] Serpo componitur conserpo -is, idest simul serpere; inserpo -is, intro serpere; [8] proserpo -is, idest procul serpere vel prope serpere et in antea serpere, [9] unde hec Proserpina -e, fdia Cereris, scilicet luna; unde et dicitur Proserpina quia prope nos serpat, est enim luna vicinior nobis et inferior omnibus aliis planetis; vel Proserpina filia Cereris dicitur semen vel seges, quia procul serpat a terra crescendo. Serpo et eius composita neutra sunt et faciunt preteritum in -psi et supinum in -ptum.