Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 97

[1] SEQUOR -ris -cutus, in supino -tum -tu, unde secutus -a -um, unde secutivus -a -um, quod sequitur vel quod est signum secutionis, [2] et hic et hec et hoc sequax -cis, diligens secutor, qui et secanus dicitur, unde sequaciter adverbium et hec sequacitas -tis [3] et sequaculus -a -um, aliquantulum sequax. [4] Item a sequor hoc seculum -li, spatium C et X annorum, licet seculum ponatur pro vita vel pro quolibet spatio temporis aliquantulum longo, et dicitur seculum quia unum sequatur aliud; [5] unde hoc seclum per sincopam et secularis -re, seculariter, secularitas. [6] Item a sequor secundus -a -um, quia statim sequitur primum, et secundus -a -um idest prosper et bonus, a sequendo, quia que secunda sunt de prope sequuntur, unde secunda dicitur fortuna prospera, quia prope nos sequitur et iuxta nos est, sicut adversa est opposita et recedens. Quod autem dicitur secundus quasi secus pedes ethimologia est. [7] Et hinc secundo -as, prosperare, secundum facete vel prosperum, vel secundo loco sequi, et est activum, [8] et componitur obsecundo -as, idest obedire, obtemperare, et est neutrum, quasi in omnibus secundare. [9] Item hoc nomen secundum ponitur loco adverbii loci vel qualitatis, vel potius similitudinis cum dicitur 'secundum Lucam'. [10] Item a sequor hec secunda -e, idest folliculus in quo puer involvitur in ventre matris et qui simul cum infante nascitur, quia sequitur eum cum egreditur; [11] et hic sequester -tri, quod et tertie declinationis invenitur, sed regulariter est secunde; sequester dicitur reconciliator qui discordes pacifìcat et qui certantibus medius intervenit, [12] qui apud Grecos homesos dicitur, apud quem pignera deponi solent; et derivatur a sequendo, quia eius qui electus est utraque pars fidem sequatur; [13] unde hec sequestra -e, reconciliatrix, et sequestro -as, separare, et proprie certantes, et pacificare, et est activum, [14] et sequester -a -um, idest medius vel medians. [15] Item a sequor hec secta -e, institutio, propositum in bono; sed hoc superius distinctum est; [16] et ab ultimo supino, scilicet secutu, deberet dici secutor -aris frequentativum, sed sincopatur et dicitur sector -aris causa differentie ad secutor -oris, quod est nomen verbale; [17] et componitur assector -aris, sequendo adipisci, consequi; [18] consector -aris, unde consectaneus -a -um, qui simul sectatur, vel consectaneus eiusdem secte, et tunc componitur a conet secta. [19] Sequor componitur cum pes -dis et dicitur pedisequus -a -um, qui sequitur pedes domini sui, scilicet famulus vel famula; sed dubitatur an debeat scribi per c vel per q et dicendum quia per q; vel quando sequitur e scribitur c, quando sequitur alia vocalis scribitur q, sic enim videtur sonorius. [20] Item sequor componitur cum curia et dicitur hic scurra -e, leccator, vaniloquus; proprie dicitur scurra qui sequitur curiam grafia cibi; quod autem dicitur scurra quasi scutellam radens ethimologia videtur et non compositio; [21] unde scurrilis -le, scurriliter, scurrilitas, leccacitas, turpitudo, turpis ludus, [22] et scurror-aris, esse vel fieri scurram vel tale offìcium exercere, dissolute vivere; Oratius 'scurror ipse michi'. [23] Item a sequor hec sequela -e, idest mos, consuetudo, exemplum. [24] Sequor componitur assequor -ris, idest valde vel iuxta sequi vel sequendo adquirere, [25] et inde hic et hec assecula -e vel assecla -e per sincopam, idest serviens vel comes qui sequitur aliquem; [26] consequor -ris, idest simul sequi vel sequendo adipisci: multi sequuntur aliquid qui non consequuntur illud; [27] unde consecutio et consecutivus -a -um; [28] exsequor -ris, extra alia sequi, aliquid perficere, ad effectum ducere, instare ad aliquid faciendum, [29] unde executio dicitur effectus et exequie -arum officia mortuorum et obsequia que fìunt circa sepulturam, unde exequialis -e; [30] insequor -ris, valde vel intro vel contra sequi, proprie accipitur in malo; unde insector -aris frequentativum; [31] prosequor -ris, procul sequi vel instanter sequi, procedere, unde hoc prosequium, idest servitium; [32] persequor -ris, causa perdendi et nocendi sequi, infestare, persecutionem inferre, angustiare, proprie quidem in malo dicitur sed non semper; dicitur etiam persequi idest perfecte sequi; [33] obsequor -ris, obedire, servire, in omnibus sequi, unde hec obsequela -e et hoc obsequium -i, servitium; Terentius (An. 68) 'obsequium amicos, veritas odium parit'; [34] unde obsequialis -e, obsequialiter et obsequiosus -a -um, idest obsequio plenus; Plautus in Captivis (418) 'michi obsequiosus semper fuisti'; [35] subsequor -ris, idest subtus vel post vel latenter vel parum sequi, unde hoc subsequium, idest servitium. Sequor et eius composita sunt deponentia et corripiunt hanc sillabam seet faciunt supina in -cutum, et ipsa verba et participia presentis temporis et gerundia in -di -do -dum scribuntur per q, sed participia preteriti et futuri temporis et supina ultima et verbalia scribuntur per c.