S 83
[1] SEMUS -a -um, imperfectus, non plenarius, non plenus perfecte; illud semum est quod ultra medietatem et citta perfectionem est, et comparatur, [2] unde seme -ius -me adverbium et hec semitas -tis et semo -as, imperfectum facere, aliquantulum diminuere et evacuare, et est activum. [3] Semus componitur hic et hec semivocalis -le: semivocales dicuntur quedam littere quasi imperfecte vocales, quia non habent ita bonam sonoritatem sicut vocales; [4] unde semivocaliter adverbium et hec semivocalitas -tis. [5] Item componitur semideus -a -um et hic semideus; semideus dicitur quasi imperfectus deus, ut satiri vel heroes, qui ex parte patris vel matris tantum sunt dei, ut Eneas; [6] et hic semivir -ri, imperfectus vir, sicut est castratus; potest etiam semivir componi a semis, quasi dimidius vir, sicut fuit Centaurus et Minotaurus; unde Ovidius (epist. 9, 141); in alia signifìcatione posuit Iuvenalis, 'semivir obsceno faciens reverenda minori'.