Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 68

[1] SEDEO -es -di sessum; inde hec sessio et sessim, sedendo vel pressim, [2] et sessibilis -e, quod aptum est ad sedendum vel ut quis sedeat super illud, et per sincopam sessilis -e, idem; Persius (5, 148) 'sessilis obba', et dicitur sessilis quia apta est sedere, habet enim fundum amplum et latum et ita melius sedet. [3] Item a sedeo hec sedes -dis; sedes non est unius tantum sed multorum, sed solium et tronus unius tantum. Item sedes in singulari numero proprie est regni, quod grece tronus dicitur et idem nos dicimus solium; subsellia vero ceterorum, quasi subsedia; cathedre doctorum. [4] Et a sedes hec sedecula -e diminutivum, et hoc sedile -lis; [5] et hec sella -e, quasi sedda, quia ibi desuper sedemus, et hec sellula diminutivum [6] et hic sellarius, qui facit sellas, et sellarius -a -um, ad sellam pertinens, et sellarius, qui sessuris portat sellam, [7] et hic sellio -nis, idest caballus, et sello -as, sellam imponere; [8] et componitur dissello -as, diversis modis sellare vel sellam removere vel a sella proicere, [9] desello -as, sellam removere vel a sella proicere, [10] insello -as, resello -as, iterum sellare vel sellam removere; et est activum cum omnibus suis compositis. [11] Item sella componitur hoc subsellium, ornamentum equi sub sella positum; subsellium etiam dicitur sedes minorum, sub sede posita et inferius et depressius quam maiorum sedes, et tunc componitur a sedes, quasi subsedium. [12] Item componitur sella postela et antela, sed hec superius distincta sunt. [13] Item a sedes hic sedentarius, qui facit sedes vel qui ordinat sedes; Plautus 'penituit sumptus artifex et sedentarii'. [14] Item a sedeo hoc solium, regia sedes, quasi sodium a sedendo, vel solium quasi solidum quia de solidis lignis fìat, vel a solus quasi solius sedes; [15] et hec seditio -nis, scilicet discessio civium, sic dieta per contrarium, quia seorsum alii eant ab aliis, vel quia sedendo solent machinari. [16] Alii dicunt quod seditio est discordia et dissensio animorum, quam Greci diastasin vocant. [17] Unde seditiosus -a -um, qui seditionem facit et discordiam gignit, et comparatur. [18] Item a sedeo sessillus -a -um, idest parvus statura, quia non videtur stare sed sedere. [19] Item a sedeo sedo -as, idest mulcere, tranquillare, mitigare, lenire, compescere et quasi sedentes et pacifìcos facete; et est activum cum suis compositis. [20] Item a sedeo sedulus -a -um, intentus, assiduus, bonus, et dicitur sedulus quasi sine dolo, quia ex animo et tota voluntate facit, et est ethimologia; [21] unde sedule et hec sedulitas, assiduitas. [22] Item a sedeo hic asinus, quasi asedus a sedendo, quia homines antequam haberent equos asinis insidebant; vel componitur ab a, quod est sine, et senos, quod est sensus, inde asinus quasi sine sensu; et dicitur asinus quasi alta sinens, et est ethimologia, non compositio; [23] unde asellus diminutivum et hec asina -e et hec asella diminutivum ab asello dictum, [24] et asininus -a -um et asinarius -a -um, quod pertinet ad asinum, ut mola asinaria, quam trahit asinus ad molendum, et asinarius, qui ducit vel pascit asinos. [25] Item a sedeo sido -is, idem quod sedeo, et caret preterito et supino sed mutuatur a sedeo. [26] Item a sedeo vel sido hoc sidus -ris, idest stella vel collectio stellarum in aliquo signo, a simul sedendo; [27] unde hoc sidusculum diminutivum et sidereus -a -um [28] et hec sideritis, quedam gemma que ad contemplationem ferri nichil dissonat et, in maleficiis si inferatur, discordiam excitat; [29] et sidero -as, quod non est in usu, sed componitur considero -as, prospicere et proprie celestia, [30] desidero -as, cupere et proprie celestia, et hinc hoc desiderium et desiderosus -a -um; et est sido activum cum suis compositis. Differentiam inter stellam, sidus et astrum in sequentibus invenies. [31] Et nota quod sedet pro piacere aliquando ponitur, ut 'hoc non sedet michi'. [32] Et componitur absideo -es, distare, cessare, in diversa parte sedere, dissimile esse; [33] assideo -es, idest iuxta sedere, et assidere idest comparari et assimilati, et assidere esse simile; Oratius (epist. 1, 5, 13-14) 'parcus ob heredis curam nimiumque severus assidet insano'; in prima signifìcatione construitur cum dativo et accusativo in eodem sensu, ut 'assideo te' et 'assideo tibi'; [34] et hinc hec assidella -e, idest mensa iuxta quam sedemus, [35] et assiduus -a -um, studiosus, sollicitus, continuus, alicui rei intentus; et assiduus idest dives, ab asse, sed hoc superius distinximus; et comparatur per suppletionem: assiduus, magis assiduus, assiduissimus; [36] unde hec assiduitas -tis et assiduo -as, esse vel fieri assiduum. [37] Item ab assideo assesco -is, quasi inchoativum pro assidesco; Plautus 'auceps quando concinit area effundit cibum aves assescunt'; [38] consideo -es et consido -is, idest simul sedere; Virgilius 'dicite quando quidem molli considimus herba'; unde hic consessus -sus [39] et consesco -is, quasi inchoativum pro considesco, idest sepe sedere; Plautus 'aves bene saltando consescunt'; [40] circumsideo -es, dissideo -es, discordare, disconvenire, in diversa parte sedere, [41] unde dissidenter et hec dissidentia; [42] desideo, deorsum sedere, a proposito desistere, pigrere, unde desidesco inchoativum [43] et hic et hec deses -dis, piger et remissus, [44] unde hec desidia -e, idest pigritia, et hinc desidiosus -a -um, et comparatur; [45] insideo -es et insido -is, idest sedere, ut 'insideo equo', sed 'insido equum' dicimus; [46] item insidere quasi contra ad decipiendum vel capiendum sedere, unde insidie -arum et insidiosus -a -um, et comparatur, [47] et insidior -aris, insidias tendere et preparare; [48] presideo -es, super alios sedere et preesse et defendere, [49] unde hic et hec preses -dis, qui presidet in aliquo loco, unde hoc presidium, auxilium, defensio, proprie que datur a maiori; [50] persideo -es, perfecte sedere; possideo -es, et est compositum a per vel post et sedeo, [51] unde possessor -ris, possessio et possessivus -a -um; [52] obsideo -es et obsido -is, circumcirca sedere et cingere, unde hec obsidio -nis [53] et hic et hec obses -dis, vas -dis, et dicuntur proprie obsides qui ab obsessis dantur vel qui dati solent cum honore custoditi; [54] resideo -es, pigrere, quasi retro sedere, remanere, retro morati, unde residesco -is inchoativum, [55] unde residuus -a -um, reliquus, et hic et hec reses -dis, piger et quasi retro morans; Statius Tebaidos 'et ferro resides exscindere Thebas'; [56] subsideo -es et subsido -is, idest subtus sedere et inferius esse; Ovidius (met. 1, 43) 'iussit et extendi campos, subsidere valles'; [57] supersideo -es, idest sedere super et dimittere, et construitur cum dativo et ablativo, 'supersideo huic rei' et 'hac re'. [58] Sedeo et sido in signifìcatione non differunt, sed nec composita eorum, sed in tempore differunt, quia sedeo primam corripit in presenti sed sido primam producit, unde composita a sido producunt hanc sillabam -si-, sed composita a sedeo corripiunt eandem in presenti; omnia enim composita a sedeo mutant e simplicis in i in presenti; quamvis quidam velint dicere 'supersedeo', quod non concedimus bene dici si sit dictio composita. [59] Item sido et eius composita carent preteritis et supinis, sed mutuantur ea a sedeo et a suis compositis. Item sido et sedeo et ab eis composita neutra sunt, preter assideo pro iuxta sedere, circumsideo, possideo, obsideo et obsido, que sunt activa; assideo tamen pro iuxta sedere cum dativo constructum neutrum est, cum accusativo activum. [60] Generale quidem est quod si aliquod verbum in eodem sensu construatur per se nunc cum dativo nunc cum accusativo, si cum accusativo constructum est activum, cum dativo est neutrum: ut 'benedico tibi', 'maledico tibi', 'assideo tibi' neutra sunt, 'benedico te', 'maledico te', 'assideo te' activa sunt; [61] et ad hoc respiciens Priscianus dicit quandoque quod maledico et benedico sunt neutra, quandoque vero dicit quod sunt activa.