Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 63

SAULUS hebraice temptatio vel angustia dicitur, quia prius in temptatione ecclesie sit versatus; persequebatur enim Christianos, et inde hoc nomen habuit. Postea mutato nomine de Saulo factus est Paulus, quod interpretatur mirabilis sive electus; mirabilis quia multa signa fecit vel quia evangelium Christi omnibus gentibus predicavit, electus quia in Actibus Apostolorum Spiritus sanctus dicit 'segregate michi Barnabam et Paulum ad opus, quod elegi eos'. Latino autem sermone Paulus a modico dictus est, quia humilis fuit et modicus; unde ipse ait 'ego sum minimus apostolorum'.