Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 40

[1] SARAY interpretatur princeps mea; que, cum esset tantum unius domus mater familias, postea, causa nominis immutata, ablata de fine y littera, dicitur Sara, idest princeps. Omnium quippe gentium futura erat princeps, sicut et Dominus pollicitus fuerat ad Abram: 'dabo tibi ex Sara fìlium et benedicam ei et erit in gentem et reges populorum erunt ex ea'. [2] Unde saracenus -a -um: Saraceni dicti sunt vel quia ex Sara se genitos perhibent, cum non sit verum, et ita dicuntur Saraceni quasi Sarageni, idest Sara geniti, et est ethimologia et non compositio; vel, sicut gentiles aiunt, quia ex origine Sirorum sint, quasi Siriceni. [3] Ipsi sunt et Ismaelite, quia sint ex Ismaele; ipsi Cedar a filio Ismaelis; ipsi Agareni ab Agar, quia, ut diximus, perverso nomine Saraceni vocantur quia ex Sara se esse genitos gloriantur, quamvis ex ancilla sint. [4] Unde saracenicus -a -um et saracenizo -as, more Saracenorum vel ritu eorum se habere, [5] et hec Saracenia -e, idest multitudo et societas Saracenorum vel ritus eorum vel regio eorum.