R 50
[1] RUBEO -es -ui, esse vel fieri rubeum, [2] unde ruber -a -um, idest rubens, et comparatur, unde rubre -ius -rime adverbium; et nota quod Mare Rubrum dicitur quia eius unda rubeat, non ex sui natura sed ex terra, quia omnis terra que circumstat illi rubra est et sanguineo colori proxima, unde et aqua que terram illam abluit colorem traxit, et similiter gemme ibi reperte sunt rubre. [3] Item a ruber ruberculus -a -um et rubellus -a -um, ambo diminutiva, idest aliquantulum ruber; Persius 'vegetanumque rubellum exalat vapida lesa pice sessilis obba'; vel rubellum ibi sit substantivum, scilicet genus ruberrimi vini. [4] Item a ruber hec rubrica -ce, regula vel fìlum tinctum rubro quo aliquid dirigitur, et rubrica ipsa tinctio vel terra rubra et quod fìt de illa tinctura; Persius 'non secus ac si oculo rubricam dirigat uno'; [5] et inde rubrico -as, dirigere cum rubrica et rectum facere vel rubrica designare vel rubrum facete, unde in constructione Tabernaculi precipitur Moysi facere pelles rubricatas. Et nota quod rubrica tinctura optima nascitur in Ponto, unde et pontica dicitur. [6] Item a riibeo hec rubedo -nis et rubeus -a -um, unde rubeolus -a -um, aliquantulum rubeus, [7] et hic Rutenus -ni, quidam populus, ut dicunt, Flandrenses, a rubeo; [8] et rutilus -a -um, splendidus vel crispus vel tremulus, unde rutilo -as, splendere; [9] et Rutili dicti sunt quidam populi Apulie a rutilo colore, unde hec Rutilia -e, terra eorum, vel Rutilia a Rutilo rege, unde rutilus -a -um gentile. [10] Item a rubeo hic rubor -ris, et rubicundus -a -um, similis rubenti vel rubeus, unde rubicundulus -a -um, aliquantulum rubeus; Iuvenalis 'tandem ille venit rubicundulus'. [11] Item a rubeo hic rubus -bi, quia rubeum habeat fructum, unde hoc rubetum, locus ubi rubus crescit, [12] et hec rubeta -e, rana in rubis manens; Iuvenalis 'miscet sitiente rubeta'; [13] et hoc Rubos indeclinabile, quoddam oppidum, ab abundantia ruborum, unde rubeus -a -um patrium, prima producta; Virgilius. [14] Item a rubeo hec rubiliana vitis vel uva dieta, quia eius materia rubet, et hec rubia -e quedam herba, quia radix eius sit rubra, unde et colorare lanas perhibetur, [15] unde rubiatus -a -um, rubia tinctus. Item a rubeo hic Rubicon -nis, a rubeo colore dictus, fluvius est; [16] et rufus -a -um, idest rubeus, unde rufatus -a -um, sanguine cruentatus. [17] Item a rubeo rubesco inchoativum; et componitur erubeo -es, valde rubere vel verecundari, unde erubesco -is. Et nota quod rubere ideo ponitur pro verecundari quia rubor signum est verecundie; ut enim Boetius dicit Super Predicamenta, cum penitet hominem alicuius delicti et verecundatur, sanguis amicus nature quasi cooperturus delictum tendit ad exteriora et fìt homo rubeus; unde idem Boetius in libro De consolatione 'et confessus verecundiam rubote'; et hec est causa quare homo fìat rubeus cum verecundatur. [18] E contrario, cum homo timet pro aliquo, fugit ad interiora sanguis; et ita fìt homo pallidus cum timet. Rubeo et eius composita neutra sunt et faciunt preteritum in -bui, et carent supino et corripiunt hanc sillabam ru-.