R 47
[1] Hic ROMUS vel Romulus, frater Remi, sed Romus de impositione, Romulus diminutive causa blandimenti; [2] unde romuleus -a -um et hic Romulides, fìlius vel nepos Romuli; Romulide etiam dicuntur Romani, quia fuerunt de progenie illius; [3] unde hec Romulis -dis, idest filia vel neptis illius vel Romana. [4] Item a Romus hec Roma, et non a Romulus: tunc enim deberet dici Romula et non Roma; et dicitur Roma ab ilio, quia ille fuit primus fundator illius; [5] unde romanus -a -um, et hinc romanizo -as, romano more se habere vel loqui.