Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

R 22

[1] REGO -is -xi -ctum, unde rectus -a -um, et comparatur; unde recte -ius -me adverbium et hec rectitudo -nis [2] et hec recta -e, quam sursum stantes texunt; et hec ritidis -dis: ritides dicuntur ruge quasi recte. [3] Item a rego hoc regimen -nis et hoc regimentum; [4] et a preterito rexi per apocopam hic rex, quia regat, unde hic regulus -li diminutivum, vel secundum etatem vel secundum regnum, [5] et regius -a -um et hec regia -e, domus regis, unde regioia diminutivum, [6] et hic et hec regalis -e, idest regius vel rege dignus; unde et regalia dicuntur que proprie debentur fisco; [7] et regaliter adverbium, et hec regalitas. [8] Item a rex hec regina -e, unde hec reginula diminutivum, [9] et hoc regillum, prelautum reginarum vestimentum, quod et hec regilla -e dicitur; unde Plautus in Epidico 'quid erat? an regillam induculam an mendiculum induta?'. [10] Item a rex hoc regnum, terra et districtus eius, scilicet regis; unde regno -as, regnum obtinere, [11] et componitur conregno -as, idest simul regnare. Regno et eius composita sunt neutra et absoluta, quamvis quandoque ponantur transitive, ut 'regnat hanc terram', idest regnando obtinet vel possidet, unde etiam inveniuntur in tertia persona passivorum. [12] Item a rex hec regio -nis, unde regiuncula -e diminutivum et regionarius -a -um, ad regionem pertinens vel de regione existens. [13] Item nota quod regulus etiam dicitur quidam serpens, scilicet rex serpentum, qui postquam ad aquam venit ydrofabos et limphaticos facit; idem et sibilus, quia sibilo occidit antequam mordeat vel exurat. [14] Regulus etiam dicitur quedam parva avis, sic dieta propter sui parvitatem. [15] Et hoc Regium quedam civitas, quia regalis sit et nobilis, unde reginus -a -um. [16] Item a rego hoc registrum, quidam liber de regimine ecclesie, scilicet ex cuius dictis ecclesia regitur; [17] et regula -e, norma vivendi, quia rectam viam vivendi prebeat, vel quia ad recte vivendum regat et declina-re non permittat, vel quia quod pravum est et distortum corrigat et ad rectitudinem reducat. Regula est que rem que est breviter enarrat. Regula etiam dicitur instrumentum edificiorum, quasi rectula, quia sit recta et impedimentum non habeat. [18] Unde regularis -e, regulariter, regularitas; et componitur irregularis -e, irregulariter, irregularitas. [19] Rego componitur arrigo, sursum vel valde vel ad aliquem regere; unde Terentius (An. 933) 'arrige aures, Pamphile'; [20] corrigo -is, castigare vel emendare; dirigo -is, quasi in diversam partem regere; [21] erigo -is, ex imo sursum regere, [22] unde hic ericius vel iricius, scilicet animai spinis coopertum, inde dictum quia erigit se quando spinis suis clauditur quibus undique protectus est contra insidias. Nam statim ut aliquid presenserit, prius se subrigit et, in globum conversus, se in sua recolligit arma. [23] Huius prudentia quedam est quia vitem ascendit et uvam exacinat ut acini cadant supra terram; tunc supinus volutat se super illos ita ut acini fìgantur in spinis eius, et sic portat escam fili is suis. [24] Idem animai est erinacius vel irinacius; quidam dicunt quod sunt diversa animalia; dicunt enim quod erinacii sunt ammalia de cavernis petrarum aggregatim procedentia. [25] Item rego componitur cum porro quod est longe, et dicitur porrigo, quasi procul extendere et regere; [26] unde hoc porrum -ri, sed in plurali hii porri et hec porra, quia in longum porrigitur; unde hoc porrulum diminutivum, [27] et porrosus -a -um, idest porris plenus, et hoc porrarium, locus ubi porri crescunt et abundant, et hec porrata -e, cibus de porris; [28] et hoc porrum, quedam infirmitas in manibus vel pedibus ad similitudinem porrorum; [29] et porro adverbium: quia enim porri plantantur consequenter, scilicet unum post aliud, ideo inde dicitur porro, idest consequenter, adverbium ordinis. Porro etiam dicitur certe vel valde vel longe vel secundum, sed secundum hoc non derivatur. [30] Item a porrigo hec porrigo -nis, morbus et vitium capitis cariem faciens, scilicet scabies, et dicitur sic quia porrigatur et de uno ad alium transeat; vel derivatur a peruro; unde Oratius (sat. 2, 3, 126); [31] unde porriginosus -a -um, idest scabiosus. [32] Porrigo componitur et dicitur exporrigo et apporrigo, idest extra vel iuxta porrigere; Ovidius (met. 2, 561) 'infantemque vident apporrectumque draconem'. [33] Porrigo etiam sincopatur et dicitur porgo pro porrigo. [34] Item rego componitur cum per et dicitur pergo -is perrexi, idest ire; vel componitur a pede et rego et dicitur pergo quasi pedem rego, et est ethimologia potius quam compositio; [35] unde hic pirgus -gi, idest tabula vel alea per quam tessere pergunt, quasi pergus; sed melius dicitur a pir, sicut supra diximus. [36] Item a pergo hoc pergulum, parvum tugurium in alto positum, et hec pergula -e, idest familia, quia ad diversa pergat officia; [37] et Pergama -orum, muri troiani, quia tam lati erant ut facile possent homines desuper pergere. Sed de hoc melius superius diximus. [38] Item rego componitur cum susum vel sursum et dicitur surgo -is -rexi, quasi sursum me rego; [39] et componitur cum ad et dicitur assurgo -is, idest ad adventum alicuius causa honoris surgere, consurgo -is, simul surgere, exsurgo -is, extra surgere, et proprie a somno, [40] insurgo -is, contra aliquem surgere, scilicet invadere vel impetere, et construitur cum dativo; unde dictum est 'surgitur a loco, exsurgitur a somno, insurgitur ad vindictam, consurgitur ad auxilium'; [41] resurgo -is, iterum vel retro surgere. [42] Item componitur cum eisdem et dicitur surrigo -is, quasi sursum regere et erigere, [43] et potest sincopari et dici surgo, idest surrigo; et secundum hoc potest salvati quod dixit quidam dialeticus: 'surge pelles', unde meruit derideri. Rego et omnia composita ab eo sunt activa, preter pergo et surgo, que sunt neutra cum omnibus suis compositis. Item omnia faciunt preteritum in -xi et supinum in -ctum.