Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 153

[1] PROBO -as, idest laudare vel confirmare, certificare, [2] unde probaticus -a -um, quod probat vel probatur, [3] et probabilis -le, probabiliter, probabilitas; [4] et probus -a -um, et comparatur, [5] unde probe -ius -sime adverbium et hec probitas -tis; [6] et componitur improbus -a -um, non probus vel insatiabilis, importunus, vel perseverans, unde 'labor improbus omnia vincit'; et dicitur improbus quasi instans prohibenti, et est ethimologia; et comparatur, [7] unde improbe -ius -me adverbium, et improbitas -tis, [8] et improbulus -a -um, aliquantulum improbus; Iuvenalis 'fìnge te tamen improbulum'. [9] Probo componitur approbo -as, laudare, comprobo -as, conlaudare, [10] improbo -as, renuere vel redarguere, vituperare, [11] reprobo -as, iterum probare vel vituperare; et est activum cum omnibus suis compositis et corripit hanc sillabam, scilicet pro-.