Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 112

[1] Hic PORUS -ri, minimum foramen in corpore et subtile, per quod sudor emanat. [2] Unde hoc porisma -tis, idest apertio, unde et illuminano sensus dicitur porisma, et etiam regule quas geometre supponunt ad aliquid ostendendum dicuntur porismata, quia aperiant et illuminent mentem lectoris, unde Boetius (cons. 3, 10, 22); unde hoc porisma etiam dicitur questus vel lucrum; [3] et porosus -a -um, poris plenus, et comparatili, unde porose -ius -me adverbium et hec porositas -tis. [4] Porus componitur cum a et dicitur hec aporia -e, idest apertio, vel labor, angor, aculeus, stimulus, ictus, vulnus, cura, tedium, molestia; [5] et inde aporio -as, idest aperire, enucleare, depauperare, et tunc est activum; item aporiare, idest laborare vel laborando sudare, anxiari, et tunc est neutrum; [6] invenitur etiam in deponenti genere in eodem sensu, unde Paulus (Vulg. II Cor. 4, 8) 'aporiamur sed non destituimur', ubi potest esse passivum pro depauperati; Beatus tamen dicit quod aporos grece latine dicitur pauper, unde aporiare pauperem facete; [7] et aporus -a -um, idest divinus: pauperum est enim esse divinos et habere regnum celorum. [8] Item a porus hec porca -ce, terra illa que eminet inter duos sulcos, sed defossum dicitur lira et idem sulcus; et dicitur sic quia, cum porca fit, terra elevatur et ita aperitur et manifestatur; [9] hoc et alio nomine dicitur crebro -onis, quia aqua per ipsum crebro decurrat; [10] unde hec porcula diminutivum et hic porcitor, qui porcas facit, et componitur hic imporcitor -ris pro eodem; [11] et porco -as, idest porcas facete vel porcis distinguere, et componitur imporco -as, in eodem sensu vel aquam in agros inducere.