Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 79

[1] PIGEO -es -ui dicebatur antiquitus, sed iam obsoluit; unde piget impersonale, idest pudere, penitere, gravare, offendere, quod vulgo dicitur pesare; et construitur cum accusativo et genitivo, ut 'piget me tui'; [2] unde piger -a -um, tardus, lentus, quia semper eum pigeat, et dicitur piger quasi pedibus eger, est enim tardus ad incedendum, sed hoc nomen transfertur ad alia et ad animam; et comparatur -or -mus, [3] unde pigre -ius -me adverbium et hec pigritia et hec pigritudo -nis, et est pigritia vel pigritudo vigilantis, torpor dormitantis; [4] et pigreo -es, esse vel fieri pigrum, unde pigresco -is inchoativum, [5] et componitur repigreo, et hinc repigresco et repigritus -a -um, piger factus, et comparatur -or -mus: repigritior, idest plus piger quam deceret; Martianus 'repigritior paululum simularet anomalum'. [6] Item a piger pigritor -aris, idest pigrere, et componitur repigritor -aris. [7] Similiter piger componitur perpiger, idest valde piger, et impiger, idest non piger. [8] Item a piget piguus -a -um, idest piger vel verecundus. Piget primam habet brevem.