P 61
[1] Hec PENA -e derivatur a pendo -is, sed propter prolixitatem de eis divisim tractavimus; et dicitur pena a pendo, quia penam quasi debitum pendimus, idest solvimus, et sustinemus pro forifacto; [2] et sunt Vili genera penarum in legibus, scilicet damnum, vincula, verbera, talio, ignominia, exilium, servitus et mors. [3] Item pena et supplicium differunt: pena sine sanguine esse potest, sed supplicium non nisi cum sanguine, vel supplicium dicitur proprie cum quis ita damnatur ut bona eius consecrentur et in publicum redigantur. [4] Unde hic et hec penalis et hoc -le, penaliter, et penalitas -tis, [5] et punio -is -nivi -nitum, idest penam irrogare, unde punitus -a -um, et comparatur, et componitur impunitus -a -um et similiter comparatur. [6] Item punio vel pena componitur impunus -a -um et hic et hec impunis -e in eodem sensu, idest non punitus, sine pena, et quandoque impunis dicitur immunis; [7] et inde impune vel impuniter adverbium et hec impunitas. [8] Item a pena peniteo -es -tui, quia pena agit ut peniteamus, unde penitere dicitur quasi penam tenere, et est ethimologia; et peniteo construitur cum genitivo, ut 'peniteo peccati'; [9] unde penitet impersonale, quod construitur cum accusativo et genitivo, ut 'penitet me peccati', et hoc utimur, sed huius personali raro utimur nisi in divina pagina; [10] unde penitens, a quo hec penitentia -e, quasi punientia, qua anima cruciatur et caro mortifìcatur, et est vera et perfecta penitentia preterita mala deflere et futura non admittere; [11] et penitens componitur impenitens.