Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 24

[1] PARCO -cis peperei vel parsi, parsum -u, idest condonare, non multum expendere; [2] et a parsi hec parsimonia -e, abstinentia, scilicet mensuram refectionis non excedere, et est virtus. [3] Item a parco parcus -a -um, quandoque designat avarum, quandoque inter avarum et prodigum, plus tamen concedit avaro quam prodigo, sicut e contra largus plus concedit prodigo quam avaro; [4] unde quidam (Marbod. verb. 18, 2-5) 'prodigus est animi vitio retinenda profundens; largus qui sumptum facit ex ratione libenter; parcus qui retinet quicquid non postulat usus; qui retinet cupide quod res deposcit avarus'; et comparatur -or -mus; [5] unde parce -ius -me adverbium, et hec parcitas -tis, quod quandoque vitium, quandoque virtutem designat; et componitur quamparcus, perparcus, valde parcus. [6] Item a parco hec Parca -ce. Parce dicuntur a parcendo per contrarium, quia minime parcunt; quas tres esse voluerunt: unam, que vitam hominibus ordiatur; alteram, que contexat; tertiam, que rumpat. Incipimus enim cum nascimur, sumus cum vivimus, desinimus cum interimus. [7] Unde hic et hec parcalis -le. Parco cum suis compositis, si qua habet, neutrum est.