Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 22

[1] PARIO -ris peperi, partum vel paritum, idest partum facere vel labore adquirere, et est hec signifìcatio tracta ex alia, quia cum mulier parit adquirit et in labore est, licet postea non meminerit laboris propter gaudium, quia natus est homo in mundum; [2] et erat hoc verbum olim quarte coniugationis: Ennius (ann. 10) 'ova parire solet genus pennis condecoratum', unde et composita ab eo sunt quarte coniugationis. [3] Unde hic partus -tus, actus vel passio pariendi et id quod paritur, scilicet puer; et componitur cum meo -as et dicitur hic parmeus -ei, idest partus means; [4] et a supino parturio -is meditativum, quod quandoque ponitur pro suo primitivo, ut ibi (Hor. ars 139) 'parturient montes, nascetur ridiculus mus'. [5] Item a pario hic et hec parens -tis, idest pater vel mater, et dicuntur mater et pater parentes quasi parientes a pariendo et non a parendo, quod probatur ex hoc quia pareo primam producit, sed parens in predicta significatione primam corripit. [6] Parens etiam accipitur pro consanguineo vel affini; unde hec parentela -e, cognatio, consanguinitas, congermanitas, contribulitas; [7] et hic et hec parentalis -le, parentaliter adverbium, et hec parentalitas, consanguinitas; et pluraliter parentalia -lium, dies festus paganorum cum sacrificabant animabus parentum; [8] et parento -as, idest patrem vel matrem imitari vel sacrificare umbris parentum. Invenitur etiam parentare pro sacrificare mortuis, prima producta, et tunc derivatur a pareo -es, ut sit parentare umbris vel tumulis mortuorum frequenter parere, idest obsequi vel ministrare. [9] Parens componitur hic et hec parenticida, qui parentem occidit; unde parenticidalis -le, et hoc parenticidium; [10] et a parenticida abiciuntur e et n, et t mutatur in r, et dicitur parricida, vel componitur a patre vel a pari vel a patria, scilicet qui occidit patrem vel parerti, vel patriam prodidit; [11] unde parricidalis -e, parricidaliter, et hoc parricidium, et hec parricidia, lex de parricidio, que et parenticidia -e. [12] Pario componitur cum a vel ad et dicitur aperio -is -ui, unde apertus -a -um, et comparatur, unde aperte -tius -sime adverbium; [13] item ab aperio hic aper -pri, quia feriendo aperiat, sed de hoc superius tractatum est; [14] et componitur adaperio -is, idest valde aperire; et cum conet dicitur comperio -is -peri, invenire; et cum ex et dicitur experior -ris expertus sum, commune, idest probare vel probari, [15] unde hoc experimentum -ti et hec experientia -e et expertus -a -um, et componitur inexpertus -a -um; [16] et cum ob et dicitur operio -is -rui, idest tegere, unde opertus, et hoc operimen -nis, idest tegimen, [17] unde hoc operimentum et opertorium et opericulum; in Lege 'vas sine opericulo immundum erit'. Invenitur etiam operculum -li per sincopam. [18] Operio componitur cooperio -ris -rui, contegere; unde coopertus et coopertorium; [19] cooperio etiam componitur discooperio -is -rui, idest detegere. [20] Item ab ob et pario componitur operior -ris opertus, deponens, idest expectare, et producit primam, sed operior passivum primam corripit. [21] Item componitur cum reet dicitur reperio -is repperi, quia duplicat p in preterito, cum diminuatur una sillaba respectu presentis. Reperimus ultro occurrentia, invenimus quesita; vel reperire est scire de re perdita ubi sit, invenire vero est rem perditam rehabere; unde Ovidius Metamorphoseos (1, -55). [22] Pario tertie coniugationis est et, ut diximus, facit supinum partum -tu, quod probatur per partus -tus et parturio, et similiter facit paritum -tu, quod probatur per pariturus -a -um. Composita ab eo omnia sunt quarte coniugationis et omnia faciunt supinum in partum et preteritum in -ui, preter comperio et reperio que faciunt comperi et repperi; et omnia sunt activa, preter experior commune et operior deponens pro expectare.