Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

O 42

[1] ORGE grece, cultura latine; unde orgia -orum, proprie sacrificia Bachi que ad culturam anime credebantur pertinere. [2] Vel orge, idest ira, unde orgia, sacrificia vel festa Bachi quia ibi ad iram frequenter movebantur. [3] Vel or, idest bonum, ge, idest terra: inde dicuntur orgia sacrificia Bachi quasi ex bonis terre, quia in sacrifìciis Bachi multum vini et annone expendebatur. [4] Orge componitur cum ge, quod est terra, et dicitur georgicus -a -um, agricultor vel de cultura terre tractans; unde liber Virgilii intitulatur Liber Georgicorum, idest de cultura terre. [5] Item ab orge videtur dici hoc organum; et est organum generale nomen omnium instrumentorum vel vasorum musicorum, sed hoc cui folles adhibentur Greci alio nomine appellant: ut autem organum dicatur, magis ea vulgaris est Grecorum consuetudo. [6] Organum etiam dicitur modulatio que in cantilena fìt, et proprie cum talibus instrumentis vel vasis. [7] Unde organicus -a -um, ad organum pertinens, et hic et hec organista -e et organizo -as, organo cantare.