O 33
[1] OPTO -as, idest desiderare et eligere; unde illud (Verg. Aen. 3, 109) 'optavitque locum regno', idest elegit. [2] Unde hec optatio et, per sincopam, hec optio, idest desiderium vel electio; Quintilianus 'extra invidiam est optio cum id exigam quod impetrare non possum'; et optiones quidam milites dicti sunt quia sint electi. [3] Item ab opto optatus -a -um, unde optate, pro quo invenitur optato, idest desideranter vel eligenter; Terentius 'optato advenisti'; [4] et optatius -a -um, et interposta -vfrequentius dicitur optativus -a -um, idest desiderativus, [5] unde hic optativus, quidam modus verbi quia designar optationem; et optatus secundum quod est nomen comparatur. [6] Opto componitur adopto -as, idest desiderare, nutrire, vel eligere et accipere loco fìlli; [7] unde hec adoptatio et, per sincoparti, hec adoptio -nis, idest desiderium vel affiliano, in filium acceptio, unde adoptivus -a -um, idest loco fìlli acceptus; [8] coopto -as, simul optare; exopto -as, valde optare; peropto -as, perfecte optare. Opto -as et eius composita omnia sunt activa.