Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

N 57

[1] NOSCO -is -vi notum; unde notus -a -um nomen, et comparatur -or -mus, unde note -ius -me adverbium, et hec notitia -e; [2] et componitur ignotus -a -um, idest non notus, et notifico -as, facere notum. [3] Item a nosco noscito -as frequentativum, quod formatur a secunda persona indicativi presentis temporis, vel a supino quo utebantur antiqui, scilicet noscitum -tu. [4] Item a nosco notum -tu fìt noto -as, aliud frequentativum, idest frequenter noscere, vel designare, demonstrare, significare, vel reprehendere, et corripit primam, licet supinum a quo derivatur eam producat. [5] Et inde noteo -es -ui, idest esse vel fieri notum, et producit primam, licet noto -as eam corripiat; et componitur innoteo -es -ui; [6] et inchoativa notesco et innotesco; unde in proverbiis (Bened. reg. 7, 61) 'sapiens verbis innotescit paucis'. [7] Et nota quod noteo et innoteo in presenti non sunt in usu, sed in preterito; unde, cum inchoativa istorum sint in usu, declinando, solemus suis inchoativis attribuere preterita istorum, dicentes notesco -is -tui, innotesco -is -ui; [8] et in consimilibus idem solemus facere, ut senesco -ui, suesco -vi et quiesco -evi. [9] Noteo cum suis compositis neutrum est et caret supino et producit hanc sillabarti, scilicet no-, sicut dictum est. [10] Item a noto -as hec nota -e, idest macula, culpa, vel signum quod aliquid notat, ut littere, vel reprehensio; [11] unde hec notula -e et notella -e, ambo diminutiva, et notarius -rii, qui notas facit, ut in cartis publicis, et notarius -a -um, quod ad notarium vel notas pertinet, [12] unde et ars notaria dieta est ars notarii, et ars notaria, que olim consistebat in solis notulis, quam perutilem beatus Gregorius comburi fecit cum multis aliis scriptis. [13] Item a nota -e potest derivari noto -as, notas facere, notis designare. [14] Item a noto -as notorius -a -um, quod debet notari vel reprehendi, et notabilis -le, notabiliter. [15] Et a notabilis per sincopam hic et hec nobilis -e et hic et hec nobilis -lis, quasi notabilis quia facile notatur, scilicet cuius nomen et genus cognoscitur: quod autem dicitur nobilis quasi non vilis, ethimologia est; et comparatur -or -mus; [16] unde nobiliter -ius -me adverbium, et hec nobilitas -tis et nobilito -as, nobilem facete, honestare; et nobilitare, idest more nobilium se habere, nobiles imitari. [17] Et componitur denobilito -as, idest valde nobilitare; vel de sit privativum secundum utramque significationem simplicis: [18] denobilitare, idest deorsum a nobilitate statuere, scilicet vituperare, dehonestare; et denobilitare, degenerare, non more nobilium se habere. [19] Nobilito in prima signifìcatione est activum cum suis compositis, in secunda est neutrum. [20] Nobilis componitur ignobilis -e, quasi non nobilis, qui fere non cognoscitur, cuius nomen et genus ignoratur; et comparatur; unde ignobiliter -ius -me adverbium, et hec ignobilitas -tis. [21] Item a noto -as notatus -a -um et notatim et hoc notamen -nis, unde per sincopam hoc nomen, quasi notamen, quia per ipsum substantiam et qualitatem alicuius notamus. [22] Nomen edam dicitur fama vel opinio, unde nominosus -a -um, idest famosus, et comparatur; unde nominose -ius -me adverbium, et hec nominositas -tis. [23] Item a nomen nomino -as, nomine vocare, appellare, unde nominatus -a -um nomen, valde opinatus et notus, et comparatur; unde nominate -ius -me adverbium. [24] Item a nomino vel nominatus nominativus -a -um et hic nominativus et nominatim adverbium. [25] Item a nomen nuncupo -as, idest nominare, et dicitur nuncupo quasi nomine capio et est ethimologia; unde verbalia et nuncupativus -a -um. [26] Nomen componitur cum in et dicitur hec ignominia -e, infamia, quasi contra nomen: sed ignominia imponitur potestate alicuius, sed infamia fìt multorum consentiente sermone. [27] Unde ignominiosus -a -um, infamis, vituperosus, unde ignominiose adverbium, et hec ignominiositas -tis. [28] Item nomen componitur hoc binomen -nis, idest duo nomina, trinomen -nis, et quadrinomen -nis, idest tria vel IIII nomina; unde hic et hec binominis -e, trinominis -e, quadrinominis -e, [29] et binomius -a -um et trinomius -a -um et quadrinomius -a -um, qui duo vel tria vel IIII nomina habet. [30] Item nomen componitur hoc cognomen -is, commune nomen totius cognationis; [31] unde hic et hec cognominis -e, qui sunt eiusdem cognominis, vel nominis, et tunc componitur a conet nomen; et cognomino -as, cognomine appellare vel cognomen imponere. [32] Item componitur hoc prenomen, idest nomen quod imponitur causa differentie vel causa amicitie, et dicitur prenomen quia preponitur proprio nomini, unde prenomino -as, prenomine vocare vel prenomen imponere. [33] Item componitur hoc agnomen -is, nomen quod imponitur alicui ab eventu, unde et dicitur agnomen quasi ab eventu nomen; vel agnomen quasi adnomen, quia post nomen proprium debet poni; [34] unde agnomino -as, idest agnomine vocare vel agnomen imponere. [35] Item componitur cum calator, quod est vocator, et dicitur hic nomenculator, quasi nomencalator, idest nominum calator, scilicet qui vocat aliquem vel aliquos nomine; [36] sed olim nomen erat officii, scilicet qui de officio convivas ad prandium vel alios ad aliud per nomen clamare solebat. [37] Item a noto -as vel nota -e hic nothus -thi et hec notha -e, qui vel que natus est vel nata de nobili patte et ignobili matre, sicut de concubina, et dicitur nothus quia natus sit de nota, idest infamia, culpa; [38] cui contrarius est spurius, qui et hibrida dicitur, qui scilicet natus est de nobili matre et ignobili patre. [39] Hinc Nothus etiam dicitur quidam malus et sinister ventus, scilicet Auster, qui pluviosus est et calore suo etiam in mari pisces adulteratur et corrumpit. [40] Item a nothus nothus -a -um, unde et nomina a grecis in parte detorta dicuntur notha quia nobilem habent patrem, idest principium, scilicet grecismum, et ignobilem matrem, idest finem, scilicet latinitatem. [41] Sunt ergo latina nomina que et principium et finem habent latinum, ut albus; greca que grecum habent, ut agios; notha vero que grecum habent principium, sed latinum finem, ut pater: [42] ex affinitate tamen principii notha quandoque dicuntur greca, sed ex affinitate finis quandoque dicuntur latina. [43] Noto componitur annoto -as, valde vel ad aliquem notare, denoto -as, valde notare vel reprehendere, enoto -as, extra alia notare, innoto -as, pernoto -as, subnoto -as, idest latenter vel parum vel post vel subtus notare. Noto activum est cum suis compositis et corripit hanc sillabam, scilicet no-. [44] Item a nosco navus -a -um, doctus, sapiens, studiosus, invigilans, strenuus; et comparatur -or -mus; [45] unde nave vel naviter -ius –me adverbium, et hec navia -e, sapientia, strenuitas, invigilantia, et navo -as -vi, strenue offìcium facete, vel cogere, compellere, fortiter exequi vel operarti dare. [46] Navus componitur ignavus -a -um, ineffìcax, tardus, piger, insipiens, stultus; et comparatur; [47] unde ignave vel ignaviter -vius -me adverbium, et hec ignavia -e, pigritia, tarditas, stultitia, et est corporis; quod autem dicitur ignavus, quasi igne animi vacuus, ethimologia est. [48] Et nota quod huic nomini navus quandoque apponitur g per protesin, ut gnavus, et similiter in omnibus suis derivatis; quam tamen g quidam dicunt esse de integritate dictionis et secundum hoc in compositione n non mutatur in g, sed subtrahitur. [49] Item a nosco narus -a -um, sciens, peritus, scilicet qui ex arte scit qualiter aliquid fiat vel sit faciendum vel fieri debeat, sive illud faciat sive non. [50] Unde hec naris -ris: nares dicuntur quasi nare, quia per eas cognoscimus et scimus aliquid odore; vel nares dicuntur a mano -as, quia per eas manat odor vel spiritus. [51] Et sunt in eis tria officia: unum ducendi spiritum, aliud capiendi odorem, tertium deducendi purgamentum cerebri. [52] Et a naris nario -is, subsannare, nares fruncare, et naricus -a -um, brutus, cuius nares semper stillant. Naricia est quedam regio, unde naricius -a -um. [53] Item a naris hic Nar -ris, quidam fluvius qui habet duos meatus ad modum narium, vel quia per nares erei tauri exit; unde narinus -a -um. [54] Item a narus hic nasus -si, quasi narus, quia sapiens est in discernendo res odore, vel dicitur a nando quia semper nat, idest fluit putredine. [55] Vel nasus dicitur elatio, unde hec Nisa -e, quedam civitas que est in elatiori iugo Parnasi, scilicet Citerone; [56] et hinc componitur Parnasus, quidam mons, quia pares habet nasos, idest duas elationes, scilicet Eliconem et Citeronem; et hinc dicitur hic nasus quia est elatus. [57] Unde hic nasellus et nasiculus et nasicellus, omnia diminutiva, et nasosus -a -um et nasutus -a -um in eodem sensu, idest magnum habens nasum; Oratius 'verum depigis nasuta'. [58] Et hic et hec nasalis -le, ad nasum pertinens, et hoc nasale -lis, quod nasum protegit, [59] et hoc nastale -lis, cingulum vel fìbula quod restringit pallium circa collum; Iosephus in IIII Annalium 'et nastale ex utraque parte vestimentum eiusdem a parte pectoris et scapularum astringit'. [60] Nasus componitur cum torqueo et dicitur hoc nasturcium, quedam herba, quia acrimonia sua nasum torqueat. [61] Et nota quod foramina nasi nares dicuntur; extremitas eius pirula a forma pomi piri; que vero dextra levaque sunt, pennule, ab alarum similitudine; medium autem interfinium; [62] recta pars, quia equaliter sit in longitudine et rotunditate porrecta, columna vocatur; ossea eius teneritudo, cartilago. [63] Narus componitur ignarus -a -um, vel componitur ab in et naris, unde ignarus, inscius, rudis; [64] et qui ignorat et qui ignoratur sic dicitur, et dicitur ignarus proprie qui oblitus est et perdidit memoriam, quasi sine naribus: olfecisse enim veteres scisse dicebant. [65] Et hinc ignoro -as: ea ignoramus quorum notitiam habuimus sed obliti sumus, vel que scire debemus sed quodam vitio pigritie nescimus; ea vero nescimus que numquam scivimus. Unde ignoranter et hec ignorantia -e. [66] Et nota g quandoque apponi huic nomini narus per protesin et in omnibus ab eo derivatis; quidam tamen dicunt quod sit ibi naturaliter et secundum hoc in compositione n non transit in g sed subtrahitur. [67] Nosco componitur agnosco -vi -itum, valde vel iuxta noscere, cognosco -vi -itum, simul noscere, unde cognitor dicitur a cognoscendo rationes utriusque partis. [68] Cognoscere etiam dicitur in alio sensu, ut ibi 'cognovit Adam uxorem suam'. Cognosco componitur precognosco et recognosco. [69] Item nosco componitur dinosco -vi -tum, idest discernere, diversis modis noscere; ignosco -vi -tum, idest remittere, indulgere, et est in privativum: nam illud ignoscimus quod amplius noscere nolumus; [70] prenosco -is -tum, idest ante noscere, pernosco, valde vel perfecte noscere, [71] pronosco -is, idest procul vel ante noscere, unde hoc pronosticum -ci, signum futuri, et pronosticus -a -um, qui precognoscit vel ante significat, et pronostico -as, pronosticis perpendere, prenoscere. [72] Nosco et eius composita omnia sunt activa, preter ignosco quod est neutrum, et omnia faciunt preteritimi in -novi, penultima producta, et supinum in -notum, producta o, quam cognosco et agnosco mutant in i correptam et faciunt agnitum et cognitum. [73] Item nota quod antiquitus nosco faciebat supinum noscitum, quod in quibusdam locis invenitur et in simplici et in compositis. [74] Item nota quod a nosco descendit novi -sti -vit defectivum: quod si verum est, scilicet quod novi sit aliud verbum a predicto, non poterit ibi esse alia discretio nisi quod novi defectivum vim habet quandoque presentis, quandoque preteriti.