N 48
[1] Hic NODUS -di, idest ligatura; et nodus dicitur in exercitu densa peditum multitudo, pro diffìcultate dictus, quia vix possit revolvi. [2] Unde hic nodulus et hic nodellus, ambo diminutiva, et nodosus -a -um, nodis plenus, et comparatur, unde nodose -sius -sime adverbium, et hec nodositas -tis. [3] Item a nodus nodo -as,-idest ligare; et componitur annodo -as, alligare, abnodo1" -as, exsolvere, connodo -as, conligare; [4] denodo -as, dinodo -as, enodo -as, omnia pro exsolvere; innodo -as, illigare, pernodo -as, prenodo -as; renodo -as, iterum nodare vel exsolvere. [5] Nodo activum est cum omnibus suis compositis et producit hanc sillabam, scilicet no-, [6] Nodus quoque componitur hic et hec enodis -e, idest sine nodo, extra nodum; [7] et hic et hec trinodis -e, idest trium nodorum, idest tres nodos habens; quadrinodis -e, quinquinodis -e; [8] et hinc trinodium, quadrinodium, quinquinodium, idest tres nodi vel IIII vel V. [9] Item componitur hoc internodium, spatium inter nodos vel illud grossum os quod est in genu, et dicitur internodium quia nodat simul crus et coxam inter se; Ovidius in V Metamorphoseos 'mollia nodosus facit internodia poples'.