Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

N 47

[1] NOCEO -es -ui -itum, idest offendere; unde nocuus -a -um, idest nocens vel cui nocetur, et componitur innocuus -a -um, innocens et cui non nocetur. [2] Item a noceo hec noxa -e, culpa, delictum, et hinc noxius -a -um, idest nocuus vel culpabilis, malus, et hinc hic et hec noxialis -le, idem quod noxius. [3] Et componitur noxius innoxius -a -um, idest innocuus: proprie, cui quisquam non novit nocere, nec ipse ahi; [4] obnoxius -a -um, subditus; vel obnoxius componitur ab ob et noxa: proprie quidem obnoxius alicui dicitur qui propter noxam, idest culpam vel offensam aliquam, illi est suppositus, debitus, obligatus; sed ponitur pro supposito vel subiecto et subdito quocumque modo. [5] Item a noceo nocivus -a -um et hec nux -cis, quia umbra vel stillicidium foliorum eius proximis arboribus noceat. [6] Hanc alio nomine et iuglandem vocant, quasi Iovis glandem: fuit enim hec arbor consecrata Iovi. [7] Et dicuntur nuces generaliter omnia poma tecta corio duriori, ut pinee, nuces, castanee, avelane, glandes, amigdale. Hinc et nuclei dicti quia sint duro corio nupti, idest tecti. [8] At contra omnia poma exterius mollia, idest mollem corticem habentia, dicuntur proprie poma vel mala, sed cum adiectione terrarum in quibus antea nata sunt, ut persica, punica, maciana, cydonia et cetera. [9] Et hinc hec nucicula et hec nucilla diminutiva, et hec nucula, similiter diminutivum, et hec nucicula -e, idest amigdala, scilicet minor nux; [10] et hec nuclearius, arbor que fert nuces, unde hoc nuclearium, idem vel locus ubi nuces crescunt, [11] et hic nucleus -ei, qui latet intra testam nucis; vel dicitur nucleus a nubo -bis, quia duro corio sit nuptus, idest tectus; unde hic nucleolus -li diminutivum; [12] et componitur enucleo -as, idest extra testam nucis nucleum ponere, et ponitur pro aperire, enodare, expedire, manifestare; [13] unde enucleatus -a -um, idest apertus, manifestus, enodatus, expeditus, et comparatur -or -mus, unde enucleatim vel enucleate -tius -me adverbia. [14] Item a nux hoc nauci indeclinabile, idest putamen nucis, scilicet vel exterior cortex nucis, vel illud quod est intra nucleum nucis, quasi in medio, quod est nigrum quando nux desiccatur, vel illud in quo involvitur nucleus, quod quidem nichil valet et ideo ponitur pro nichilo; [15] et componitur naucipendo -is, naucifacio -is, idest parum vel nichil appretiari. [16] Item a noceo nocens nomen, et comparatur -or -mus, unde nocenter -tius -me adverbium, et hec nocentia -e; [17] et componitur innocens, idest non nocens, et comparatur, unde innocenter -tius -me adverbium, et hec innocentia. [18] Noceo componitur pernoceo, idest valde vel perfecte nocete. Noceo et eius composita sunt neutra et faciunt preteritum in -cui et supinum in -citum, penultima correpta, et corripiunt hanc sillabam, scilicet no-, [19] Item nota quod antiqui construebant noceo cum accusativo, quod in multis locis adhuc invenitur, et hoc ideo quod signifìcationem habet activam, sed usu neutrum est, quia et deficit vox eius in passivo in prima et secunda persona et construitur nunc cum dativo.