Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

N 31

[1] NEOS grece, latine dicitur novum; unde neotericus -a -um: neoterici dicuntur homines huius temporis, novitii, recentes, et etiam sic dicuntur libri recentes vel communes. [2] Item a neos novus -a -um, recens, non vetustus sed in principio sui; et comparatur -vior -simus. [3] Novissimus tamen mutat significationem: dicitur enim novissimus, idest ultimus, et raro invenitur in ea signifìcatione quam deberet habere superlativa istius positivi, scilicet novus; unde illud 'et erunt novissimi primi et primi novissimi'. [4] Et inde nove, vel noviter, -vius -sime adverbium, et novitas -tis. Et nota quod novus quandoque dicitur inusitatus, quandoque magnus; unde Virgilius (ecl. 3, 86) 'Pollio et ipse facit nova carmina', idest magna. [5] Item a novus hec nurus -rus -rui, quia novella et iuvencula est, unde sepe pro iuvencula ponitur; et est nurus uxor filii, et componitur hec pronurus -rus, uxor filii filii, idest nepotis. [6] Item a novus novicius -a -um. Item a novus nuper adverbium, quasi noviper, idest recenti tempore, modo, parum ante hoc tempus, et componitur a novus et tempore; [7] et hinc nuperus -a -um dicebant antiqui, idest novus, novicius: sed nuperus dicitur quasi nuper veniens, novicius quasi ad nova paratus; Plautus in Captivis 'postulavisti hominem nuperum atque novicium'; [8] et secundum illam antiquitatem nuperus comparatur -rior -rimus, quasi a nuper non a nuperus; [9] unde nupere, vel nuper, -rius -rime adverbium, et hec nuperitas -tis. [10] Item a novus hic vitricus, patrinius sive patriaster, scilicet qui uxorem ex alio viro fìliam vel fìlium habentem duxit; [11] et dicitur sic quasi novitricus, quia a matre superducatur novus, vel dicitur vitricus a vitro, quasi vitreus custos, idest imaginarius, quia non est verus pater sed falsus: 112] sicut enim per vitrum res aliter quam sit videtur vel videtur imago et non res, similiter ille videtur pater et non est. [13] Quod autem dicitur vitricus quasi vicem tenens custodis, idest patris, vel quasi vitreus custos, ethimologia est. Unde Ovidius De remediis (27). Et hinc vitricus -a -um. [14] Item a novus novo -as, unde novacula -le, rasorium, quia novat hominem; unde illud (Vulg. I reg. 1, n) 'novacula non ascender? super caput eius', et psalmista (Vulg. psalm. 51,4) 'sicut novacula acuta fecisti dolum'; novacula etiam dicitur ferreum instrumentum quo solet radi pergamenum. [15] Et hoc novale -lis et hec novalis -lis, idest ager qui singulis annis renovatur arando, vel qui primum" novus proscinditur et aratur vel qui alternis annis vacat novandarum sibi virium causa; [16] Virgilius in Bucolicis (1, 70) 'impius hec tam eulta novalia miles habebit'; idem in Georgicon 'alternis situ tonsas patiere novales'; et hic et hec novalis -le invenitur in eodem sensu. [17] Novo componitur annovo -as, innovo -as, renovo -as, et est activum cum suis compositis et corripit hanc sillabam, scilicet no-. [18] Item a novus novellus -a -um et hec noverca -ce, scilicet matrea, matrinia; et dicitur noverca quia nova superducatur a patre; [19I quod autem dicitur noverca quasi nova volens capita et non antiqua, vel noverca quasi novos, idest parvos et recentes, mariti fìlios arcens, ethimologia est. [20] Unde hic et hec novercalis -le, ad novercam pertinens, vel malus et pessimus, quia noverca mala solet esse privignis; unde novercaliter adverbium, et hec novercalitas -tis. [21] Item a noverca novercor -aris, more noverce se habere, sevitiam noverce exercere. [22] Item neos componitur cum phytos, quod est Fides, et dicitur hic neophytus grece, idest novellus et rudis fidelis vel nuper renatus; [23] vel componitur a neos et phyto, quod est quero, quasi novus quesitor: qui enim nuper ad fidem conversus est de fide querere solet. [24] Item componitur cum mene, quod est luna, et dicitur hec neomenia -e, quoddam festum Iudeorum quod faciunt in novilunio, unde et neomenia dicitur quasi nova luna vel novilunium. [25] Item componitur hec neapolis de quo paulo ante diximus.