Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

N 26

[1] NEGO -as -avi, quod obicitur non concedere, sed non esse verum contendere, contradicere. [2] Unde negatio, et hinc negatiuncula -e diminutivum, et negativus -a -um, quod negat; quod autem dicitur negare quasi non agere vel agere non, idest ducere vel dicere hanc particulam, scilicet non, ethimologia est. [3] Nego vel negans componitur cum otium et dicitur hoc negotium -tii, idest mercatus vel actus alicuius rei, cui contrarium est otium; [4] et dicitur negotium, quasi negans otium, vel negotium quasi necotium, idest sine otio; [5] modo etiam negotium significat actionem cause, quod est iurgium litis: est ergo negotium in causis, negotiatio in commerciis, ubi aliquid datur ut maiora quis lucretur. [6] Et hinc negotiolum diminutivum, et negotiosus -a -um, idest utilis vel plenus negotio et rebus agendis intentus; et comparatur; unde negotiose, -sius -me adverbium, et hec negotiositas -tis. [7] Item a negotium hic et hec negotita -te, idest mercator, institor, opifex, mercenarius, et negotior -aris, idest mercari. [8] Nego -as componitur abnego -as, longe absentando negare: negamus si quid obicitur, abnegamus si quid petitur; denego -as, valde negare. Nego et eius composita omnia sunt activa et corripiunt hanc sillabam, scilicet ne-.