N 19
[1] NEA Greci dicunt novem et inde nos dicimus hii et hee et hec novem indeclinabile, [2] et hinc nonus -a -um et hec nona, pro quadam hora diei; unde hec nonaria -e, idest meretrix, quia ante nonam non licebat ei exire de postribulo. [3] Consuetudo quidem olim erat apud Romanos ut usque ad horam nonam de commodo rei publice disputarent neque liceret alicui delectationi ante nonam vacare. [4] Unde meretrices diete sunt nonarie quia ad horam nonam, et non ante, de postribulis exibant ne, si prius egrederentur, iuvenes impedirent; Persius (1, 133) 'si cinico barbam petulans nonaria vellat'. [5] Item a novem novenus -a -um, et novenarius -a -um, et hic novenarius, et novies adverbium. [6] Novem componitur cum salio et dicitur hii et hee Novensiles, quidam dei, scilicet unde, que sic dicuntur quia novem insultibus navem infestanti [7] unde dicunt quod si evaserit navis X insultum non deinceps timet; unde Lucanus de Cesare 'hec fatum decimus fluctus mirabile dictu invalida iam puppe ferit'; unde Martianus (1, 46) 'diique novensiles', [8] vel est ibi Iovensiles, scilicet dii ad nuntia Iovis deferenda deputati, quasi Iovi, idest creatori, saltatores. [9] Item novem componitur cum plica et dicitur nuncuplus -a -um, et cum gentos et dicitur nonaginta, unde nonagies adverbium, et nonagenus -a -um et nonagenarius -a -um et nonagesimus -a -um. [10] Item componitur cum centum et dicitur nongenti vel nungenti -e -a, idest novies centum, et hinc derivata: ideo hoc tantum perstringimus quia ex superioribus horum et similium doctrina satis innotet. [11] Nea componitur cum ptongus, quod est sonus, et en, quod est in, et dicitur enneaptongon, idest IX sonorum, vel IX sonos habens in se. [12] Nea etiam componitur cum polis, quod est civitas, et dicitur hec neapolis -lis, civitas que novem alias civitates habet sub se; vel neapolis componitur a neos, quod est novum, inde Neapolis, idest nova civitas; [13] unde neapolitanus -a -um et hic Neapolitanus, dominus vel episcopus illius civitatis.