Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

N 18

[1] NAZARETH, quidam vicus vel civitas; [2] unde nazarenus -a -um et nazareus -a -um, unde Iesus Christus dictus est Nazarenus et Nazareus; [3] et hinc quidam heretici dicti sunt Nazarei quia cum Christum, qui a loco dictus est Nazareus, fìlium Dei confìteantur, omnia tamen veteris legis custodiunt. [4] Nazareus etiam dicitur sanctus vel mundus, a merito. [5] Olim nazareus dicebatur qui sanctam comam nutriebat et nichil contaminatum accipiebat, abstinens se a vino et omni sicera que mentem ab integra sanitate pervertit. [6] Sed Nazareus interpretatur sanctus Dei.