Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 128

[1] MOLO -is -lui molere, caret supino aut facit multum vel molitum, penultima correpta. [2] Molere, idest acuere et proprie ferrum; et molere, idest terere, sicut triticum vel aliam annonam; [3] et molere idest subagitare vel coire, ut 'coegerunt Sansonem molere cum uxoribus suis', et est hec significano tracta a predicta: qui enim coit quasi molere et terere videtur. [4] Et a molo hec mola -e, ubi ferrum molitur et acuitur, [5] et mola -e, puls ex farina et aqua et sale, qua ohm victime inter cornua perfundebantur, et si patientes erant, bone erant, si recalcitrarent, male erant et reiciebantur. [6] Unde Iesus Christus fuit bona victima quia non recalcitravit, sed quasi ovis, non aperiens os suum, ductus est ad occisionem. [7] Et inde componitur immolo -as, idest sacrificare, quasi molam infundere vel mola perfundere; vel immolare componitur ab in et moles, quasi in mole altaris victimam ponere, [8] unde et immolatio dieta est quia in mole altaris posita victima cederetur, unde et mactatio post immolationem erat, sed nunc immolatio pani et calici convenit; [9] unde immolaticius -a -um, idest sacrifìcativus, scilicet qui immolatur. [10] Item a molo hec mola -e, ubi frumentum teritur; vel dicitur mola quasi mala a malon, idest a rotunditate sui; mola asinaria dicitur quia cum ea molitur asino, vel quia est gravis et ponderosa ut asinus, vel quia onerat asinum. [11] Et inde hic et hec molaris -re, et hic molaris, idest lapis unde fìunt mole vel magnus ad modum mole, [12] et hic molaris, dens maxillaris, quia cibum illis dentibus quasi mola molimus. [13] Item a mola hoc molucrum -cri, illud cum quo mola vertitur, [14] et molucrum, idest tumor ventris. [15] Item a mola vel molo hic mulus -li, quia molendo tarditer ducat molas in girum; vel mulus est nomen grecum. [16] Industria quippe humana diversum animai in coitum coegit sicque adulterina permixtione genus aliud reperit, sicut et Iacob contra naturam colorum similitudines procuravit; [17] nam tales fetus oves illius concipiebant quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. [18] Denique et hoc ipsum in equarum gregibus fieri solet ut generosos obiciant equos visibus concipientium ut eorum similes concipere et creare possint; [19] et etiam columbarum dilectores depictas ponunt pulcherrimas columbas in illis locis quibus ille versantur, ut rapientes visu similes generent. [20] Inde est quod quidam gravidas mulieres iubent nullos intueri turpissimos animalium vultus, ut cinocefalos, simias et cetera, ne visibus occurrentes eorum similes fetus pariant: [21] hanc enim feminarum dicunt esse naturam ut, quales conspexerint sive mente perceperint in extremo voluptatis estu dum concipiunt, talem subolem procreent. [22] Etenim anima in usu veneris formas extrinsecas intro transmittit, earumque satiata tipis rapit species earum etiam per propriam qualitatem. [23] Et a mulus hec mula -e, et hic mulio -nis, idest mulorum custos vel ductor; Iuvenalis 'narri michi commota iamdudum mulio virga innuit'; [24] et hic mulius -lii pro eodem; unde Oratius 'blateras clamo fugisque mulius'; et a mulio mulionicus -a -um. [25] Item a molo -is hoc molendinum, unde molendinarius -a -um et hic molendinarius et hec molendinaria. [26] Item a molo hic molosus -si, idest magnus canis, quasi ad molendum paratus; [27] vel Molosus filius fuit Pirri, unde dieta est hec Molosia quedam terra, scilicet Epirus vel pars Epiri, eadem et Caonia; [28] unde molosus -a -um et molosius -a -um, et hic molosus, quidam pes constans ex tribus longis, dictus a saltatione Molosorum quam exercuerunt armati; [29] et hic molosus -si pro cane, quia ibi optimi et magni abundant canes, et hinc molosicus -a -um, idest mordax vel rapax; unde Plautus 'quando res redimimus molosici sumus'. [30] Hinc etiam videtur dici hic molosius, quidam lapis veluti viridis et grandis. [31] Molo componitur commolo -is, demolo -is, idest valde vel male molere; [32] emolo -is, extra vel valde molere, unde hoc emolumentum -ti, proprie lucrum molendini, scilicet quod habetur de molendino propter molituram, sed ponitur pro quolibet lucro et pro qualibet commoditate; [33] immolo -is, valde vel intus molere; permolo -is, perfecte molere vel subagitare; Oratius 'noli permolere alienas uxores'; remolo -is, iterum molere. [34] Molo et eius composita omnia faciunt preteritum in -lui et carent supino et secundum quod pertinent ad actum molarum neutra sunt, sed secundum quod accipiuntur transitive pro terere vel subagitare activa sunt.