Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 115

[1] MIRMIDON vel mirmin grece, latine dicitur formica. [2] Unde hec mirmica -ce, idest formica, et hinc mirmiceus -a -um, idest formiceus, et hec mirmicea -e, idest veruca corporis, [3] et hec mirmicites, quedam gemma que formice reptantis effìgiem imitatur, et hic et hec Mirmidon -nis. [4] Mirmidones dicti sunt quidam Greci qui sub Achille militaverunt, qui nati sunt de formicis; quod ideo fictum est quia ilii concordanti cum formicis et corpore et moribus: corpore, quia nigri sunt et parvi et macilenti; moribus, quia parci, fortes, luxuriosi. [5] Et componitur cum leon et dicitur hic mirmicoleon, idem quod formicoleon.