M 86
[1] MEO -as -avi, idest manate, decurrere, fluere. [2] Unde hic meatus -tus -tui et meabilis -le et hic meandrus -ri vel meander -ri, idest flexuositas cuiuslibet amnis, quod etiam generaliter quandoque pro qualibet tortuositate et deceptione invenitur; unde Prudentius in libro Ymnorum (cath. 6, 141) 'tortuose serpens, qui mille per meandros agitas quieta corda'; [3] et inde etiam dicitur hic Meander vel Meandrus quidam amnis Asie flexuosus, sic dictus quia sit flexuosus et numquam rectus currat. [4] Item a meo -as hoc mare -is, quasi meare, quia semper est in motu, et secundum hoc mare potest dici aquarum generalis collectio: [5] omnis enim aquarum congregatio, sive salse sint sive dulces, abusive dicitur mare, iuxta illud 'et congregationes aquarum vocavit maria'; [6] sed proprie mare dicitur cuius aque amare sunt, et dicitur sic quasi amare ab amaritudine, vel a meo -as quia precipue super omnes alias aquas est in motu. [7] Idem dicitur equor, pelagus, fretum, pontus, oceanus, abissus-: causas istorum nominum in diversis locis istius operis invenies assignatas. [8] Et a mare marinus -a -um et marinarius -a -um et maritimus -a -um, quasi iuxta mare existens, unde hec maritima -e dicitur terra que iuxta mare est. [9] Item a mare hec margarita -e, prima candidarum gemmarum, quia in conculis marinis hoc genus lapidum inveniatur, [10] et hec mirtus -ti vel -tus, quedam arbor que in litore maris abundat, unde a Grecis mirine dicitur; vel dicitur mirtus quia mare redoleat; [11] unde hoc mirtetum, locus ubi mirtus crescit, et mirteus -a -um, de mirto existens vel ad mirtum pertinens, et mirtosus -a -um, plenus mirtis. [12] Item a mare hec Maria -e dieta est mater Domini propter claritatem, unde et Maria illuminatrix sive stella maris interpretatur quia genuit lumen mundi. Sermone autem siro Maria domina nuncupatur et pulcre, quia Dominum genuit. [13] Et a Maria et anti et dico quidam heretici dicti sunt Antidicomarite, quia Marie virginitati contradicunt. [14] Mare componitur hic et hec bimaris -e, idest duo maria vel inter duo maria existens. [15] Item mare componitur cum giro -as et dicitur hic et hec margo -nis, quasi mare girans, idest litus maris; vel dicitur margo quasi mare regens vel agens vel gerens. [16] Transfertur etiam hoc nomen ut margo dicatur quodlibet litus et limbus et generaliter extremitas vel extrema pars cuiuslibet rei. [17] Unde margineus -a -um et hic et hec marginalis -le, quod pertinet ad marginem vel quod est in margine; unde glosse dicuntur marginales que sunt in marginibus libri ad differentiam interiinearium, que sunt inter lineas textus. [18] Meo componitur cum portus et dicitur hic pormeus -ei, idest portus ubi frequenter meatur; [19] vel pormeus, idest navita, qui per vadum vel portum portat homines ultra fluvium, quasi portu means; unde et Caron, portitor animarum ultra paludem infernalem, dicitur pormeus; Iuvenalis 'tetrumque novitius horret pormea'. [20] Meo componitur commeo -as, idest simul meare, unde commeatus -tus, idest simul meatus; et commeatus dicitur expensa que est necessaria in itinere simul commeantibus; [21] et hic et hec comes -tis, idest socius: sed comes proprie in itinere a commeando, socius in periculo, collega in officio, consors in premio, sodalis in mensa; hec distincta in diversis locis invenies. [22] Et a comes hic comitulus et hic comitellus diminutiva, et comitor -aris, idest sequi, cum aliquo ire; unde hic comitatus -tus, societas vel comitatio. [23] Item componitur circummeo -as, demeo -as, idest deorsum vel valde vel de uno loco ad alium meare, transire; [24] permeo -as, remeo -as, idest redire, retro meare vel iterum meare; transmeo -as, ultra meare. Meo -as neutrum est cum omnibus suis compositis.