Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 61

[1] MAURON grece, latine dicitur nigrum; [2] unde Maurus dictus est quidam populus quia nigri sunt: estifero quippe calore afflati speciem atri coloris trahunt; [3] et inde hec Mauritania, terra quam possederunt, et hinc mauritanius -a -um et maurus -a -um, quicumque est de terra illa sive sit niger sive non. [4] Prima provincia Mauritanie Mauritania Sitifensis est, que Sitifì habuit oppidum a quo et nomen traxisse regio perhibetur; [5] Mauritania vero Cesariensis: Colonie Cesarie civitas fuit et nomen provincie sibi iuncte ex ea datum; [6] Mauritania Tingitana a Tingi, metropolitana huius provincie civitate, vocata est. [7] Vel maurus dictus est a medus, quasi maudus: Medi enim in Affricam transfretaverunt et mixti sunt cum Libiis, quorum nomen Libies paulatim corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. [8] Item a mauron hec morus -i, quia eius fructus sit niger, unde hoc morum -ri, fructus eius: hanc Latini rubum appellant quia fructus eius vel virgultum rubeat. [9] Morus componitur cum quodam greco et dicitur hec sicomorus, quia sit foliis similis moro: hanc arborem Latini celsam appellant ab altitudine, quia non est brevis ut morus; unde hoc sicomorum, et hoc celsum, pro fructu illius. [10] Item a moron et dia, quod est de, dicitur per compositionem hoc diamoron, genus medicaminis a suco mori dictum ex quo confìcitur, sicut diacodion quia ex codia, idest papavere, fiat, et sicut diasparmaton, quia ex seminibus componitur. [11] Item a mauron vel maurus hec Maurusia -e, eadem terra que et Mauritania, unde maurusius -a -um.